Annus
2 0 0 8


Amicis Ferrariensibus dicatum
Hoc poėmation anno MCMXCIV scripsi, gratias agens amicis meis qui ex Ferraria Novocomum, in oppidum quod incolo, venerant ut nuptiis meis adessent: nam diuturna mihi antea fuerat mansio et consuetudo in illa urbe quae haud longe iacet a flumine Pado; populi procerae in eius ripis stantes sorores Phaėtontis commemorant, quae sine intermissione fratrem suum incautum lugentes in arbores conversae sunt. Ferrariae scripta sunt duo maxima poėmata Italica saeculi XVI, Ludovici Areosti "Orlando Furioso" et Torquati Tassi "La Gerusalemme liberata"; Ferraria diu sedes fuit splendidi ducatus Estensis, qui magnum castrum in imagine adposita pictum et complures aedificia ludis et oblectamentis dicata exstruxerunt. Quae omnia paucis distychis elegiacis referuntur.



Tunc postremo habui dilectam uxorem Herimannus
cum Novocomum hiemem bis decimam dederat,
unde ante ortus eram, lacrimis Ferraria amaris
quo raptus fato, vita ubi tota fluit.
Quae urbium in hoc corde heu semper regina sedebis
quam Phaėtontis amat flens soror utraque, eum
despiciens fluvium cuius Phoebi rapuere
fluctus filiolum quod nimium ausus erat,
quae irati herois sanctique poėma sepulchri
sub regno Estensi novit et obstipuit,
atque locum obtulit et iucundis deliciarum
aedibus et rubido castro apud Eridanum.
Grates nunc vobis, qui longum iter usque tulistis
vel corde et donis hic aderatis item,
claro ab Lario ago Novocomensis Padi amicus
lenti Herimannus ea semper amicitia.

scriptum Novocomi, Idibus Septembribus anno MCMXCIV
Herimannus Novocomensis - 14/12/2008
De aestatis initio
Ardens aestus adest et fastis conuenit aestas.
Ecce, tuis radiis, candide Phoebe, fruar.
Elabente dies ortus longissimus anno,
nox succedet ei sera, breuissima nox.


Martinus Zytophilus - 21/06/2008
De certamine Europaeo pediludii MMVIII
Chronodistichon

Alpicolae exsultant "iuuhei!" pedibusque pilisque:
Europa in clara grandia festa dabunt.

sive:

ALpICoLae eXsVLtant "IVVheI!" peDIbVsqVe pILIsqVe:
EVropa In CLara granDIa festa DabVnt.

Gerardus Alesius - 09/06/2008
Corpus Domini
Per fora procedit, quae cantat, turba fidelis
et solemnia eunt agmina nunc per agros.
Gloria, laus et honor canitur modulamine uocum.
His dant aera modum, tympana dura metrum.
Hic est, Christe, dies, quo grati munere tanto
Christicolae monstrant se tua iussa sequi.
Martinus Zytophilus - 09/06/2008
De farciminibus
Tu ne quaesieris, lanius quo farciat hillas!
Viscera eis porci pinguia inesse puto.
Farcimen faciens immiscet larida neruis.
Ne farcimina edas putida poculo egens!

Martinus Zytophilus - 09/06/2008
De duobus festis uno die celebrandis
Hoc agitanda die rubra sunt uexilla per urbem.
Plebs celebrat plateas laeta labore uacans.
Mirarisne, tuum quod iter caeleste, redemptor,
indicat hoc anno tantaque pompa decet?
Martinus Zythophilus - 01/05/2008
De lunae defectu hac nocte uidendo
Nulla mihi media cernetur luna tenebris,
nam comitem terrae distrahet umbra tegens.
Si nubes aderunt, umbra quae tecta latebit,
cerni non poterit nube negante comes.

Maryinus Zythophilus - 28/02/2008
Plebs...
Plebs, quam larua tegit, bacchatur laeta per urbem
pompaque per plenas it furibunda uias
nec platea ulla caret potoribus et petit amens
Baccho saepe nouum turba iubente merum.
Liba rotunda uorant, quae feruida oliua parauit.
Armenia his prunus dulcia corda dedit.
Cum exierit clamor cras ebrietate fugata,
crux erit in media canaque fronte cinis.
Martinus Zytophilus - 11/02/2008
Pars tua posterior cur lingitur ore fideli?
Pars tua posterior cur lingitur ore fideli?
Cur ita terga humilis plebs tua, papa, petit?
Quae faciem tuam habet, bene tessera tincta saliua
haereat in cartis, qua cita uerba uolent.



Martinus Zytophilus - 11/02/2008
GAVDETE
Tertia in hac uiridi candet candela corona
et monet, ut Domino gaudeat omnis homo.
Quae roseo residens in fronde colore refulges,
has mundi tenebras pellere luce potes.

Martinus Zytophilus - 11/02/2008
Ex profundis
In profundis est mea foeda sedes
ianuas Fortuna severa spectat
ipsa compegit me inimica in ista
hic habitabo

Non licet mi divitiis repleri
nequeunt omnes fieri beati
in profundis est mea foeda sedes
exitus abest

Tantalus iuxta cruciatur asper
quippe vicinus quod adest eodem in
orbe - damnati male poenam eandem
ferre solemus

Ora cum carissime conspicerem
labra - maestum cor breve palpitavit
melle dulci laetificatum ovabat:
adveni amice!

Iamque porrexi manum ad ora grata
labra avebam ardens tua basiare
sed statim sicut nebula haec imago
disperiitque...

Quidve commisi? Dea, cur silescis?
cornu cur divum vacuum est et orbum?
O Venus mater! Quibus alloquar te
splendida verbis?

In profundis est mea foeda sedes
nulla spes restat, tamen illud oro:
me sinas carum semel osculari et
tangere saltem!


Barbara Dowlasz Cracoviensis - 31/01/2008