Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Patienturne bona terrae recessionem Americanam?

PROGNOSIS MERCATUI FRUGUM VISCERUMQUE TERRAE

Patienturne merces recessionem Americanam?

Proximo praeterito anno pretium cupri ter tantum auctum est, zinci - bis tantum, dum triticum et glycine (soia) 70% cariores facti sunt. Viscera terrae, ut petroleum, aurum, argentum, platinum, plumbum, uranium, sed etiam fruges agrorum, ut faba cacaotica et maizium, aut attigerunt maxima pretia historica aut propius iis nunc manent. Ita, licet non semper tam celeriter, creverunt pretia mercium iam quinque annos.

Nunc tamen, umbra recessionis US-Americanae magis magisque appropinquante, negotiatores rogant, utrum labentem primam oeconomiam mundi vero secuturi sint, ut semper adhuc acciderat, bona terrae. Notandum enim esse hodie desiderium globale et metallorum et variorum generum escae iam non tantopere e consumptore Americano pendere, citissime crescentibus interim "foris orientalibus", imprimis Sinarum et Indiae, necnon potestatibus petroleariis, ut Russia et Arabia Saudiana.

"Haec est vera mutatio rerum" - dixit Bart Melek, mercaturae bonorum terrae peritus domus collocatoriae Torontiensis BMO Capital Markets. "Merces tales ut petroleum, metalla industralia necnon frumentum pretiosiores fiunt, nam miliarda hominum in Sinis et per totum orbem terrarum in dies plus pecuniae manibus tenent, plus ergo solito consumunt" - addidit.

Multi oeconomiae periti, qui ad mercatum viscerum terrae spectant, timent iam potius possibilem retardationem progressus Sinarum, quam recessionem Americanam. "Difficultas non plus est desiderium globale, sed quomodo ei satisfacere" - dixit "Ephemeridi" unus emptorum, qui in Londinensi Bursa Metallorum (LME) negotia agit. Qui admonuit Sinas hodie plus quam 7.000 ferrificinas habere, dum ante quinque annos "tantum" 3.500.

Iam hodie oeconomia Sinensis "rea" esse putatur ab Argentaria Mundana 31% novissimi incrementi consumptionis petrolei, 64% cupri, 70% aluminii et 82% zinci.

Secundum peritos, citissime crescendum est hodie et in proximis decennis erit pretium petrolei necnon methani. Difficillime est enim novas eorum venas invenire, nisi sub Oceano Arctico aut in politice tumultuosis terris, ut Venetiola aut Angola. Si re vera fit in mundo effectus tepidarianus, maxime crescedna mox sint quoque pretia frumenti, nam siccitas devoratura sit agros.

Verisimile ergo a recessione Americana, si re vera fiet, hac vice nulla maxima orietur clades pretiis bonorum terrae.

Scripsit Stanislaus Tekieli