Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

01

MAGISTER IN SCHOLA COMPREHENSUS

Magistrum minari caedem

Quidam magister referendarius (i.e. tiro magisterii) in scholâ Bavaricâ comprehensus est: Idem enim annuntiaverat se facturum esse attentationem in institutorem sui. Referendarius pro parte tirocinii sui practicâ acceperat notam malam. Itaque îdem vir quadragenarius nunc tenetur custodiâ perquisitoriâ.

In scholâ Ingolstadtianâ magister quidam referendarius post institutionem ab astyphylacibus est abductus. Qui dicitur minatus esse facinus sanguinolentum. Idem referendarius ab ephemeride „Donaukurier" refertur annuntiavisse attentationem in institutorem sui faciendam, quia stomacharetur de institutione suâ male aestimatâ. Helmut Walter actor publicus superior confirmavit ephemeridis relationem. Virum illum teneri custodiâ perquisitoriâ. Eidem obici minas et coactionem intentatam.

Notam a referendario acceptam esse in parte tirocinii practicâ. Illum videri timuisse, ne non posset gerere officium magistri. Idem cum tutore colloquens dicitur minatus esse: „Fluet multum sanguinis". Has minas dictas esse in illum paedagogum, qui institutionem referendarii existimasset fuisse mendosam. Actor publicus opinatur has minas valdê serio esse dictas.

Hanc relationem d.01.m.Febr., a.2008, h.15.11 in periodico interretiali „spiegel-online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross