Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

INTER SCYLLAM STAGNATIONIS ET INFLATIONIS CHARYBDIM

INTER SCYLLAM STAGNATIONIS ET INFLATIONIS CHARYBDIM

Fed ante dilemma

Ex recentioribus datis macrooeconomicis US-Americanis patet propius realitatem esse horrorem 'stagflationis', id est stagnationis sive tarditatis incrementi oeconomici simul evenientis cum inflatione nummi, quae duo phaenomena sibi opposita aliter rarissime una apparent.

Datis die Martis (27 Februarii) divulgatis patet numerum aedium, quae mense Ianuario venum ierunt, denuo minutum esse, usque ad 588 milia (605 milia mense Decembri). Eodem mense mandata eb emptoribus in ergasteriis Americanis facta deminuta esse 5,3 centesimis. Die Mercurii autem divulgatus index status consumentium ab institutione Conference Board uno quoque mense praebitus cecidit ad locum, ubi fuerat... ante 17 annos.

At eodem die Mercurii secundum data ministerii laboris pretia mercium ab ergasteriis consituta (PPI) creverunt mense Ianuarii centesima parte (1%), cum putabantur crevisse tantum 0,4 centesimis (mense Decembri creverant 0,3%). Ita fit, licet ergasteria ipsa minus mandent, minus verisimiliter producant. Qualis status monstruoso verbo 'stagflationis' ab Americanis nuncupatur.

Crescunt videlicet omnia pretia mercium US-Americanarum prater ipsarum aedium, quarum mercatus crisi hypothecaria laborat. Quae pretia secundum indicem Standard & Poor's/Case-Shiller ceciderunt 9,1 centesimis mense Decembri 2007 comparato eidem mensi anni 2006. Secundum alios mercatus aedium analyticos, qui aliis calculationis methodis utuntur, pretia aedium villarumque Americanarum cadunt ultimo tempore passu annuali etiam 20%. Omnia autem cuncta pretia crescunt, crescunt vero citius opinato...

Rebus ita stantibus Argentaria Foederalis USA (Fed) in loco dificillimo manet, nam usuram denuo minuendo - quod factura esse a negotiatoribus putatur - speret excitare incrementum oeconomicum. Eodem facto tamen simul excitabit nummi inflationem, quae res nullius terrae argentario publico in votis sane sit.

Scripsit Stanislaus Tekieli