Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

MULIER NORVEGA CURSURAM IUGORUM CANUM VINCERE CUPIT

MULIER NORVEGA CURSURAM IUGORUM CANUM VINCERE CUPIT

Canem me esse putant!

Ex urbe capitali Alascana Anchorage. Omnia bona sua, autoraeda non excepta, venididit, ut posset certamini Iditarod adesse, maximae scilicet in mundo cursurae iugorum canum, quae die Saturni coepit in Alasca et a novem usque ad septemdecim dies duratura putatur, secundum tempestatem. Nunc Sigrid Ekran, 27 annorum Norvega, sperat se victricem e cursura discessuram.

Se ad cursuram praeparando Sigrida per tres menses diebus noctibusque, in loco quodam in media silva abdito noto tantum sibi et nonnullis ibi venantibus Esquimensibus, una cum sedecim canibus Alascanae seminii husky vivebat, "cenabat" et humi dormiebat, corpus ad corpora canum prope tenens, calorem hoc modo servans. "Nunc hi (canes) canem me esse putant, canem scilicet feminam, ductricem gregis" - dixit Ekran ante initium certaminis, quo iuga canum distantiam 1.853 chiliometrorum transcurrunt inter urbes Alascanas Anchorage et Nome. Celerrime adhuc omnium cursuram Iditarod tempore 8 dierum, 22 horarum, 46 minutarum et 2 secundarum finivit anno 2002 Helvetus Martin Buser.

Mirabiliter, hanc difficilimam cursuram, quae per regiones ducit temperie aeris cadente usque ad -50 gradus Celsianos, iam quater vicit femina, Susan Butcher, quae infeliciter anno 2006 morbo cancri mortua est.

Mense Ianuario Sigrida Ekran una cum suis canibus participavit in cursura iugorum regionis Alascanae Copper Basin, quartum locum tenens inter 130 greges. Pretium victoris certaminis Iditarod sunt100 milia dolariorum necnon novissima versio vehiculi terrestris fabricationis Dodge.

 

Scripsit Stanislaus Tekieli