Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Nato

UCRAINA ET GEORGIA NONDUM AD FOEDUS ATLANTICUM INTRANDUM INVITANTUR

NATO aegrotat, Moscovia triumphat

Variae sunt opiniones de effectibus summitatis Bucarestensis foederis NATO post primum eius diem, una res tamen clare patet: membra Foederis Atlantici in multis rebus una voce loqui nesciunt.

Verisimiliter maximam victoriam e summatate Bucarestensi domum reportaturus est... praesidens Russiae Vladimirus Putin, qui sessioni tantum in fine eius, ut hospes, die Veneris adfututurs sit. Ob vehementem enim oppositionem Russorum terrae sociae NATO recusaverunt, quin duas civitates vicinas Russiae, Ucrainam et Georgiam, ad statum membri foederis negotiandum invitarent. Officialiter invitatio prorogata est in mensem Decembrem, multi tamen credunt eam re vera ad Kalendas Graecas procrastinatam, inter alia etiam propter talis consilii capiendi minimam voluntatem Europaeorum membrorum NATO, qui maxime Moscoviae favent, ut Germania. Analytici rerum politicarum admonent etiam ipsos Ucraineses, praeter regimen praesidentemque, non vero se Foedus Atlanticum intraturos velle.

Maxime tamen ad consilia procrastinanda effecisse videntur minae Palatii Kremlini se agniturum esse independentem statum duarum regionum autonomarum separatisticarumque Georgiae - Abchasiae et Osetiae - si Georgia ipsa terra socius NATO fiet. Ob similem Moscoviae minantionem, i.e. se regionem separatisticam Transnistiam agnituram, recusavit nuper, quin statum membri foederis peteret, regimen Moldaviae.

Pretium "procrastinandi" invitationis Ucrainae et Georgiae est assensiio membrorum NATO, ut US-Americani missilia sua intercaptiva in Polonia ac scutum antimissile in vicina Bohemia ponant. Qui tamen consesus magna ex parte iam exspectabatur.

Etiam in Balcania non omnia evenerunt, ut spiritus movens foederis, regimen scilicet Washingtoniense, sperabat: Graecia vetuit, quin invitataretur ad foedus intrandum Macedonia, de cuius terrae nomine inter Athenas et Skopje a quindecim annos acriter contenditur. Sola nova membra-in-spe Balcanica NATOnis officialiter pronuntiata sunt Albania et Croatia.

Scripsit Stanislaus Tekieli