Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

CATENA ALIMENTARIA

CATENA ALIMENTARIA

Cibi cariores fiunt ob carius stercus

Quasi obstupefactus miratur mundus celerrime crescentia pretia ciborum - ut oryza - minime tamen suspiciens adesse his cibis rem, quae iis celerius fit carior: stercus arte chimica factum, quo ultimis temporibus magis magisque agricolae utuntur.

Nonnulla enim genera stercoris - quorum in fabricatione nitrogenium imprimis adhibetur - ter fere tantum cariora facta sunt solo praeterito anno, ut nuntiant acta "New York Times". Eodem effectum est, ut etiam in divitissimis terris in gratiam agricolarum reveniret stercus naturale, e.g. in US-civitate Iowa agricolae denuo uti referuntur stercori suum per agros sparsi, qui mos iam a nonnullis decennis hic in usu non erat. In nonnullis civitatibus Medii Occidentis (Midwest) stercus, licet carissimum, tanta vehementia emitur, ut periculum fiat, ne limitare debeant tabernae quantitatem stercoris, quam singulo agricolae poscere licet. In India thema stercoris pretii celeriter crescentis in parlamento disputabatur. Sed maximi momenti huius rei effectum sine dubio fieri posse ipsam cariorem escam necnon fortasse famem revenientem in terras Tertii Orbis.

Cuius condicionis reum putatur crescens numerus habitatorum mundi necnon celeriter in summa intermedia crescentia salaria in Tertio Orbe (ut ad tempus recens nuncupabantur pleraeque terrae Asiae et Africae). His numeris auctis augetur etiam desiderium ciborum, at magnitudo globalis agrorum iam valde augeri nequit. Rebus ita stantibus solum modum productionem ciborum maiorem fieri esse magis magisque stercus in agris adhibere.

Videtur etiam rem fortasse non tam optimam esse magnos tractus agri in terris meridionalibus datos ultimis annis esse cultui palmae cocoinae necnon maizii, quae ambo non tam ad escam, quam ad combustibilia facienda adhibitum iri. Talem tamen usum agrorum postulaverunt in terris occidentalibus factiones Prasinorum. Quibus etiam non placet nitrogenium ob damna ab eo ostiis fluminum allata - nam a stercore adiutae algae tantopere propagantur, ut omnem aliam vitam marinam a luce Solis prohibeant.

In adiuncta supra imagine monstratur usus stercoris in maximis terris mundi necnon incrementum aut decrementum eius in ultimo praeterito decennio. Ex qua imagine patet tantum Europam Occidentalem necnon Canadam usum stercoris chimice facti ultimis in annis significanter comminuisse (in Europa -23%, in Canada -11%). Aliis in regionibus mundi usus stercoris crevit, exempli gratia in Sinis gradu 38%, in India 54% et in Brasilia 81%.

 

Scripsit Stanislaus Tekieli