Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Lesbos islanders dispute gay name

Lesbi incolas in ius adituros esse

Quomodo appellandi sunt incolae Lesbi, insulae Graecae? Lesbii (Anglice Lesbians). Eodem verbo etiam mulieres mulierum amantes iam diu vocantur, quod prima talis mulier nota Lesbia Sappho fuerit: cui rei studiosi recenter contradicunt, nam poëtria praeclara mater familias et magistra tantum scholae nobilium puellarum fuit. Quae si re vera suae vitae finem imposuit, viri propter amorem fecit.

Nunc Lesbi cives in ius adire deliberaverunt, ne mulieres homosexuales eodem verbo ac se amplius appellentur. Causam promovit Demetrios Lambrou quidam, qui insulae incolum iura violata eorumque existimationem offensam esse ait: vitam cotidianam Lesbiorum ita molestia affici regimenque Graecorum tantopere perturbari, ut insula haud suo nomine sed ex urbe maxima Mytilene appelletur. De Hellenicorum homosexualium communitatis nomine iudices propediem deliberaturi sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis