Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

BRADYPUS IN NATURA OBSERVATUS

BRADYPUS PRIMUM IN NATURA OBSERVITATUS

Tardigradum dormire brevius opinato

Bradypus (sive Latinius: tardigradus) mammale est, quod maximam vitae partem agit de arboribus pendendo dormiendoque - ita de his somniculose se semper in vivariis gerentibus animalibus e sangala (i.e. silva tropica) Americae Meridionalis et Mediae oriundis a vulgo putatur. Quam rem, utrum vera sit an non, probare adhuc nemini contigit, nam animalia haec in natura viventes in densa fronde quasi immoti manent foliis vescentes ac semel tantum per 7-9 dies descendentes ad terram, quae iis solum ut locus latrinae servat. Nunc tamen, post longas ac strenuas observationes biologi Germani, duce Niels Rattenborg MaxPlanckiani Instituti Avibus (sic!) Studendis, repererunt bradypoda dormire cottidie tantum decem horas, tot ergo, quot ante centum annos plerique cives Europaei.

Quod invenire studiosis Rattenborgianis in silvis Panamae contigit, quod applicavissent pelli nonnullorum horum animalium instrumenta parva electronica tempus dormiendi metientia. Experimentum monstravit bradypoda in natura viventem in summa media dormire 9,6 horas per diem. In therotropheis autem, ubi esca iis gratis suppeditatur, dormiunt tardigradi plenas 15 horas.

Bradypus ad familiam pertinet xenarthrorum sive edentatorum, cuius membra sunt etiam myrmecophagae. Manus bradypodos instructa est tantum tribus digitis cum longissimis falculis. Ingenium iis etiam inest caput, ubi velint in radio 270 graduum, sine ulla collo molestia circummovere.

Scripsit Stanislaus Tekieli