Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

SQUASH PROPIUS LUDIS OLYMPICIS

SQUASH PROPIUS LUDIS OLYMPICIS

Teniludium pressum saluberrimum

Maxime, inter omnia genera athleticae, sanitati prodest teniludium pressum (squash) - iudicaverunt rerum athleticarum periti ab actis "Forbes" sententiam rogati. Qui titulus adhortatus est Internationalem Foederationem Teniludii Pressi (WSF), ut officialiter huic disciplinae peteret statum olympicum.

Bonitas teniludii pressi in eo sit, quod optime corroboret corpus atque imprimis musculos necnon cogat lusores maximam copiam caloriarum (517 tempore dimidiatae horae) comburere. Valde prosit etiam teniludium pressum exercere cordi circulationique sanguinis ac reddat hominem generaliter magis aptatum ad extrema patienda. Alterum genus athleticae maxime salubre a peritis Forbesianis nominata est remigatio, tertium autem escensus rupinarum.

Secundum multos commentatores diurnarios rei athleticae, titulo maxime salubris disciplinae nunc ornatum teniludium pressum verisimiliter certamina olympica tenebit ab anno 2016. Aliae causae, quibus haec disciplina gratiam apud rectores Internationalis Commissionis Olympicae sibi vincere potest, sint: nullus adhuc publice notus usus inter lusores incitamentorum prohibitorum; voluntas omnium optimorum athletarum ludis olympicis adesse, quod non est casus exempli gratia pilamalleatii (golf) neque follis basi (baseball); facilitas certamina tenendi (quibus parva aula satis facit) necnon ea cinematographare; iam adeptus status disciplinae officialis ludorum Asiaticorum, Panamericanorum ac Communitatis Britannicae.

Difficultatem tamen esse pilam tam citissime in teniludio presso moveri, ne a telespectatoribus saepe illa conspici potest.

Scripsit Stanislaus Tekieli