Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

GERMANIA-

GERMANIA-TURCIA 3:2

Ultima demum in minuta agonis decretoriam portam pro Germanis vicit Phillip Lahm, folli fruens a Thomas Hitzlsperger sibi tradito, ianitore Rustu Recber nihil contra facere valente. Eo modo promoti sunt lusores Teutones in certamen finale ludorum pedifolii Euro 2008, licet omnes fere reportatores iudicent Turcos melius Germanis se tempore totius certaminis tenuisse.

Primum punctum pro Turcis in 22. minuta expugnavit Ugur Boral, deinde tamen effectum adaequavit Bastian Schweinsteiger de proxima distantia ictum ad portam Portae perficiens. Postea Miroslav Klose in 79. minuta primum Germanis spem victoriae praebuit, mox tamen Semih Senturk effectum in 86. minuta ad 2:2 reduxit. Dein Lahm ut deus ex machina ultimo in temporis momento apparuit suis salutem ferens...

Scripsit ANL