Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

d

RECONVALESCENTIA

Helmodum Kohl dimissum esse e nosocomio rehabilitationis

Qui in domo suâ infeliciter delapsus affectus erat gravi vulnere capitis: Secundum nuntium a SPIEGEL acceptum nunc Helmodus Kohl quondam cancellarius centrum rehabilitationis Heidelbergense reliquit. Eius amici cognatique pessima timuerant.

Berolino ex urbe - Helmodus Kohl domum revertit: Ipsius SPIEGEL diurnarii certiores facti sunt illum die Veneris proximo praeterito reliquisse centrum rehabilitationis. Qui nuntius a grapheo Helmodi Kohl est affirmatus.


Helmodus Kohl quondam cancellarius:
Eundem reconvaluisse.

Post casum infelicem, qui mense Februario factus erat in domo Kohlianâ, Portu Ludoviciano (Ludwigshafen) in oppido, Helmodus cancellarius quondam foederalis arcerâ servatoriâ in nosocomium illatus erat.

Amici et cognati pessima timuerant, cum Kohl affectus esset gravi capitis vulnere. Ipsâ eâdem nocte Helmodus in nosocomio Universitatis Heidelbergensis propter trauma cranio-cerebrale subiit sectionem chirurgicam.

Helmodus 78 (duodeoctoginta) annos natus tempore rehabilitationis mense Maiio in sacello eiusdem nosocomii Heldelbergensis in matrimonium duxerat Maiceam Richter consortem vitae suam 44 (quadraginta quattuor) annos natam.

Hanc relationem d.05.m.Iul. a.2008 h.15.41 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „GENESUNG: Kohl aus Reha-Klinik entlassen") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross