Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

s

Mori illicitum est

Incolis vici Longyearbyen in Insulis Svalbard (quod nomen Gelida Litora sonat) emori non licet: illi enim qui adeo graviter aegrotant ut de vita periclitentur, iussu auctoritatis navi aut aëronavi in aliam regni Norvegorum partem pervehuntur ut ibi mortem obeant et sepeliantur; si quis tamen forte inopinate moritur, inde corpus similiter aufertur. Nam ante LXX annos compertum est propter algidum caelum (insula enim prope circulum polarem Arcticum iacet) corpora neque putrefieri neque dissolvi, qua re nullum amplius cadaver in parvo sepulchreto post funebrem inventionem illam positum est.

Cadavera tam perfecte servata a plurimis studiosis investigata sunt; exempli gratia recentissime virus illud compertum est, quod causa fuit famosi et mortiferi morbi, cui nomen "influentia Hispanorum" attributum est, qui per totam Europam milia milium primo bello mundano furente interfecit.

Scripsit Herimannus Novocomensis