Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Cursuram nocturnam Singapuranam bolidum Formulae Primae vicit Fernando Alonso stabuli Renault,

HAMILTON PRAESTANTIAM SUI IN INDICE PRETII GRANDIS F1 AUGET

Alonso Singapurae triumphat

Cursuram nocturnam Singapuranam bolidum Formulae Primae vicit Fernando Alonso stabuli Renault, cui non contigerat in ulla cursura Pretii Grandis (Grand Prix) omnes aemulos superare a curriculo Italico mense Septembri praeteriti anni (2007) habito. Re vera tamen victorem cursurae Singapuranae discessit Lewis Hamilton stabuli McLaren, qui Britannus et ductor huius anni (2008) classificationis annualis, licet nihil tale die Solis fecerit (tertius enim ad metam pervenit), praestantiam auxit super aemulum sui maximi momenti, alterum in indice gubernatorem, Felipe Massa gregis Ferrari, tribus tantum pluribus cursuris hoc anno habendis.

Iam omnino aliter Hamilton se gerat, ut aestimant commentatores, quam praeterito anno, cum praestantiam 17 puntorum super Raikkonen temerarie dispergeret et huic Finno tradere debuit palmam gubernatoris anni 2007. Hoc anno currit celeriter atque simul caute, una tantum cursura, Canadiensi scilicet, excepta, cum in Finnum colliserit. In nullo praeteritorum quinque curriculorum optimum gubernatorem se praestitit, sed puncta semper colligebat, plura (26 scilicet) quam alii.

Aliter Raikkonen, qui regulam sequi videtur "victoria aut mors". In Belgica et nunc Singapurae tam ferociter de victoria pugnabat, ut bolides suas destrueret. 27 punctis nunc ante Hamilton manens, Finnus vix sperare potest hoc anno denuo triumphare. Quod contingere potest tamen Massae, qui Brasilianus septem tantum punctis post Britannum currit.

 

Scripsit Stanislaus Tekieli