Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

NAVIS VELIFERA CITISSIME PER UNDAS CURRIT

NAVIS VELIFERA CITISSIME PER UNDAS CURRIT

602 milliaria in uno die!

Prima in parte cursurae marinae celocum, cui nomen Volvo Ocean Race, navis velifera Ericsson 4, gubernatore Brasiliano Torben Grael, citissime post memoriam gentium per aequor cucurrisse nuntiatur: spatio enim 24 horarum distantiam emensa est 602,66 milliarum marinorum. Adhuc culmen mundanum navigandi unius diei erat 593,23 milliarum, id est fere 1.100 chiliometrorum. Nuntius de novo culmine allata est, cum Ericsson 4 navigabat circiter mille chiliometris ab oris Rei Publicae Africae Australis.

Immo magis laudandus est Grael nautaeque eius, quod condiciones athmosphaericae nunc in meridionali parte Oceani Atlantici - prima enim pars cursurae Alicantio Hispanorum Acroteriopolin (Capetown) Africae Australis celoces ducit - sunt navigando adversae: ventus celeritatate circiter 40 nodorum flet, undae usque ad altitudinem octo metrorum crescant. Rebus ita stantibus nihilominus contigit navi Ericsson 4 velocitate in summa intermedia 25,1 nodorum moveri.

Cursurae marinae Volvo Ocean Race octo celoces adsunt, qui Acroteriopoli se dirigent Leontopolin (Singapore), Qingdao Sinarum (ubi nuper curriculi Olympiaci navium habebantur), inde Ianuariopolin (Rio de Janeiro), Bostoniam, Galway Hiberorum, Goeteborgiam Holmiamque Suetorum et abhinc ad metam Petropopoli Russorum.

Memorandum tamen esse novissimum culmen tantum ad naves unius carinae valere, maxima enim omnium celeritate - 795,3 milliarum in uno die - per undas mense Iulio 2007 anni cucurrit grex Francogalli Franck Cammas, qui nautae tamen triscapha (trimaran) nomine Groupama 3 utebatur.

 

Scripsit Stanislaus Tekieli