Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Mexico'

AXOLOTL EMORIENDUM TIMETUR

Piscis ambulans in periculo

'Monstro aquatico' Mexicano, ut a plebe hic nominatur, sive axolotl, extinctio imminere monent biologi, quorum sententias citat agentura diurnaria Associated Press.

Axolotl est bestia vero mirabilis atque unica, nam solum uno in lacu Xochimilco (qui erat olim lacus sanctus Aztecorum) ad urbem capitem Mexici posito fossisque ei addictis habitat. Nota etiam apud huius regionis incolas nomine "piscis ambulantis", dum a biologis nomine Linneano Ambystomatis Mexicani nuncupata, est illa re vera genus salamandrae, cuius larvae metamorphosi in animal terrestre subicere nequeunt, ergo adultum axolotl in lacu vitam pergit bronchiis in aqua respirans.

Axolotl, quod cibus magni momenti Azteci esse solebat necnon heros mythologiae eorum, nunc imminet aqua polluta ab urbe Mexicopoli illuc canalibus adducta. Ac fortasse magis periculo ei sunt pisces alienigeni a hominibus in lacum Xochimilco nuper advecti, qui propagunt hic citissime sine hoste ullo iis naturali, ut sunt tilapia Africana et carpa Asiatica. Hi ambo pisces parvas salamandras comedunt atque essent quoque alios cibos magni in catena alimentaria harum salamandrarum momenti.

Numerus axolotl decidisse a scientistis putatur a circiter 1.500 per miliare quadratum anno 1998 ad hodiernum numerum 25 animialium per miliare quadratum huius lacus.

Scripsit Stanislaus Tekieli