Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

PESSIMI EFFECTUS FISCALES FABRICATRICUM AUTOMOBILIUM

PESSIMI EFFECTUS FISCALES FABRICATRICUM AUTOMOBILIUM

Gigantes US-Americani vacillant

Potesne mente depingere equitem sine equo? Aut civem US-Americanum sine autoraeda? Quae terra iam diu prima in orbe terrarum erat fabricatrix automobilium et solum a duobus praeteritis annis palmam maximae in mundo negotiationis automobilia producentis tenet Iaponica Toyota. Tempora tamen etiam graviora Americanis ventura videntur: secundum prognosin mercatus autocurruum, ab anno 2010 Seres fabricaturi sunt plures autoraedas quam omnes officinae in Civitatibus Unitis (USA). At modo praeteritis in diebus duae huius terrae maximae fabricatrices vehiculorum - General Motors (GM) et Ford - nuntiaverunt de insignibus damnis pecuniariis in tertio hornotino trimestri habitis. Hoc spatio temporis loco lucri GM amisit 4,2 miliarda dolariorum, dum Ford "tantum" 2,98 mld USD.

Locutor negotiationis GM nuntiavit seipsos omnino sine pecunia relictos fore in prima dimidia parte 2009 anni, nisi condiciones mercatus automobilium meliores interea fiant. Propter malos effectus fiscales GM relinquere debuit consilia emendi negotiationem Chrysler (aut saltem officinas eius autocarros gepicos, Jeep, fabricantes), quem nunc ad emendum parata videtur Coreana negotiatio Hyundai necnon Gallo-Iaponica Renault-Nissan. Locutor ille nuntiavit etiam GM dimittere debere circiter 3.600 operarios. Ford autem annuntiat se expensa ad salaria spectantia operariorum in America Septentrionali deminuere debere decem centesimis partibus.

Locutor GM dixit etiam numerum automobilium, quae nunc in USA venum eant, "historice minimum esse", dicens verisimiliter de tempore post alterium bellum mundanum. Tituli societatis Ford in foro Wallstreetiano ceciderunt hoc anno plus quam 70%, ad valores minimos in praeteris 26 annis.

Scripsit Stanislaus Tekieli