Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

01Deversorium luxuriosum a tromocratibus occupatum,

ICTUS ISLAMISTARUM IN MUMBAIAM

Deversorium luxuriosum a tromocratis occupatum, Taj Mahal Palace, mane diei Iovis adhuc incendiis captabatur.

Praeter duo deversoria cauponamque a peregrinis frequentatam, adorti sunt islamistae stationem ferriviariam, ubi sclopetando decem homines necaverunt.

Tempore noctis multi hospites amborum deversorium a tromocratis captatorum conati sunt abinde se fuga salutem petere, quod multisque, a militibus siphonariisque adiutis, optime contigisse.

Terroristas fugientes nonnulli deversorii hospites aut de fenestris se decidere decreverunt aut usu velaminibus quasi funibus in terram descenderunt.

Militum autem Indorum sclopetatoribus lynceis ascendenda erant tecta aedium deversoriis proximarum, unde facilius ictum dirigere ad tromocrates possent. Munus suum secundum primos nuntios magna e parte optime lyncei perfecerunt.

Pugnae de possessione deversorii Taj Mahal Palace primum a praefectis militum pronuntiatae erant finitae, deinde tamen novi terroristae in his aedibus latentes reperti sunt atque auditi novae displosiones, neque alicui civium porro licuit has aedes appropinquare.

Multis sauciatis familiaribusque mortuorum trauma relictum iri in sempiternum.

Scripsit ANL