Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

SINE TESTA TESTUDO

SINE TESTA TESTUDO

In austro-occidentali parte Sinarum reperta sunt relicta primarum adhuc nobis notarum in historia mundi testudinum. Quae testudines in aquis tantum habitantes nondum testa sive carapace essent instructa, adesset tamen iis plastron, id est testacea pars abdominis - nuntiat novissima editio actorum "Nature".

Prototestudo illa, quae ante circiter 220 miliones annorum floruerit, nuncupata est a palaeontologis, qui, duce Li Chun Sericae Academiae Scientiarum, eius relicta reppererunt, nomine scientifico Odontochelydis semitestaceae. Ingenium eius enim, praeter partialem tantum testam, in eo sit, quod, aliter ut hodiernae testudines, dentes bene sculptos possideret (hodiernae quasi regulam corneam prae dentibus habent).

Absentia carapacis explanari potest aut theoria evolutionis progressivae (testudines nondum testas dorsales "producere" sciverunt) aut... retrogressivae, nam fieri quoque potest, ut odontochelydes illae carapacem iam pridie habitum (quem habuissent, si antea in terra sicca vixissent) modo amiserint, cum in aquis vitam degere consilia cepissent. Etiam enim testudines, quae hodie in maribus vitam agunt, testudinem molliorem habent terrestribus testudinibus comparatae, nam minus his periculum sibi desuper minans sentiunt. Et vice versa: reptilibus terrestris, quae abdomen prope solum tenent, nulli fere usui esset bene munitum plastron.

Scripsit Stanislaus Tekieli