Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Duncan Bartlett discovers how,

De latrinis Japonorum

Apud Japonos magni habentur latrinae: Tokyone, in capite nationis illius, ostenduntur recentissimae innovationes quibus quam commodissime mingere et cacare possis. Sedilia calefacta, pelves inclusae, varii aquarum fluxuum rationes fere in omnibus aedibus privatis et publicis inveniuntur. Etiam poëmation breve Japonorum more (quod haiku appellatur) recenter diffusum est:

"Fert mihi sola mea in vita latrina calorem."

Sed latrinae vas non tantum hospiti calorem praebet, sed multa alia, e. g. rationem adipis in usoris corpore electricis signis computare et communicare potest.

Optima sellarum fabricatrix est societas Panasonic, quae recentissima inventa Tokyone demonstrat: alia vasa in tenebris refulgent, alia ex capsis sonoris musicam diffundunt, alia sexum ineuntis agnoscunt ideoque sedile aut extollunt aut suo loco relinquunt. Etiam novus aquae defluxus creatus est, qui cisternula supraposita non eget.

Talem pelliculam filmicam, propagandae gratia confectam, in tramine aspexit diurnarius Anglicus retis televisifici BBC: puella lento gradu ad latrinae cellam appropinquat, quae automatice patefit vas ostendens, faciem arridentem imitatam velut si salutem dicat; sella luce lutea ita refulget, ut hospitis cupida videatur; laeta subridens respondet puella. Quid postea factum sit, spectatori non demonstratur.

Scripsit Herimannus Novocomensis