Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

01A member of the West Australian Symphony Orchestra performs at North Cottesloe Beach in Perth,

 

Italiana urbs Venetiarum in oris Hadriae maxima 20 praeteritorum annorum illuvie maris afflicta est.

Vi ventorum coactae undae effecerunt, ut aequor maris cresceret 156 centimetris altius solito. Qua re et incolae et philotheori debebant per aquas vadere.

Ligneis ambulacris homines uti debebant, ut forum Sancti Marci adirent. Quod forum est humillimus locus totius urbis.

Neque tamen ambulacra interdum satis erant contra undas citissime crescentes.

Vox e megaphoniis monebat de periculo appropinquanti.

Multae tabernae ac cubicula primae tabulationis afflictae sunt fluctibus.

Res eo gravius redditae sunt, quod gubernatores laophororum marinorum (Italice ‘vaporetto’) operistitium modo pronuntiavissent.

Mox tamen venti directionem mutaverunt, qua re undae maris decreverunt.

Scripsit ANL