Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Per paludes vagabatur bestia alata

Per paludes vagabatur bestia alata...

Palaeontologi Britanni reppererunt in Brasilia relicta ossium maximi adhuc inventi dinosauri volantis. Quod reptile ante 115 miliones annorum vivens nuncupatum est a scientistis Lacusovagus, creditur enim per lacus paludesve libenter ambulasse praedam quaerens, sicut ambulant hodiernae aves limicolae, ut exempli gratia ardea, licet hac avi aliquot maior esset lacusovagus noster aetatis cretaceae, longitudine alarum 5,5 metrorum.

Lacusovagus - monstratus hic supra in pictura sui repertoris, Mark Witton Universitatis Studiorum urbis Portsmouth - optime per aerem volasse putatur. Pertineat ille ad familiam Chaoyangopteridarum, nam ad urbem Sinensem Chaoyang prima huius generis dinosaurorum alatorum relicta inventa erant. Qui lacusovagi Sinenses tamen altitudine maxima essent 60 centimetrorum, multo ergo minores consanguineo suo nunc in oropedio Brasiliano Araripe reperto.

Scripsit ANL