Annus
2 0 0 8

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

Caviar pauperibus

Caviar pauperibus

Praeterito mense duo viri Mediolani a custodibus publici comprehensi sunt, qui clam caviar ex Polonia contra legem transportarent; caviar nomen est ovorum acipenseris husonis, piscis Caspii maris fere exstincti cuius piscatus severissimis legibus subiectus est. Magna vis sumptuosae escae scelestis subtracta est, videlicet quadraginta chiliogrammata, quae quadringentorum milium euronum pretio venumdari potuerint. Analysi compertum est caviar etiam nunc edule esse: sed quis eo vescetur? Sumptuosissima omnium esca hospitiis et pauperum mensis suppeditata est, ut semel egeni facultate caviaris degustandi donarentur.

Scripsit Herimannus Novocomensis