|
|
CRATER NUGARUM
sive chronica rerum vix credibilium in orbe terrarum evenientium "mortua lingua" scripta.
Quinque stellae cadent in lunam!
Olim in luna, ut Graecus Lucianus scribebat, homines vivebant e plantis geniti. Velut sciuri Australiani, custodiebant infantes in eorum ventribus. E nasis eorum manabant stillae mellis, et a corpore lac sudabant . Oculi eorum poterant abstergi et reponi… ut breviter dicamus: vera monstra!
Sed, in future tempore, veri homines illic habitabunt!
Iam enim aedificabuntur parvae domus, usque ad vicos formandos , quibus nomen erit “Escargot city”, id est “urbs cochlearum”, quia domuum forma imitatur tegmen earum. Et pro ditissimis visitatoribus est quoque hospitium maxime sumptuosum, id est “Lunae Hilton”, ubi magna cubicula cum pulchris parietibus, decoratis tapetibus, velis et plantis, accipient hospites fortunatos.
Et qui velit, potest quoque degustare pitam calidam missam (in celeri volatu) e tabernis Americanis (“Hut” et “Domino” in primis). At cui adtribui debeant furta vel damna fortuita, a clientibus parata? Quis est rex aut iudex lunae? Nemo respondere potest.
Profecto iuvenibus coniugibus erit vera "luna mellis"!
Dilecta Longobarda Sharona Addonicia
(Fontes: Arturo Zampaglione, “Republica.it”)
- 30/08/2016 02h46
PULCHRA SEPULCHRA!
|
Olim crepundia vel arma comitabantur mortuos in longo itinere ad “nihil”.
Pariter in tumulis collocabantur res, quae bene effingebant vitam et animum requiescentis, sepulti infra terram.
|
|
|
Anus quaedam ebria – ut legimus in libro VII “Anthologiae Palatinae”- sepeliebatur in culleo, alia eius similis cum viatoribus lamentabatur quod deerat vinus in calyce sepulchri.
Erat quoque qui obiret magnum gradum in tumulum instar navis, qui nigrum redderet suum fatum consueta textrina familiari, qui vellet se ornare monilibus ad regnum Proserpinae adeundum.
Sepulchra hominum sed etiam animalium, parvae historiae deliciarum et dolorum inscriptae in lapide ad memoriam vivam et perpetuam…
|
|
At, hodiernis temporibus, quomodo mors “vivitur”? Calamitas an spectaculum, finis omnium rerum an vita quae permanet trans limites in aeternitate?
Si aestimemus hodierna insolita sepulchra, mors quoque videtur pulchra.
Ornat se ipsam coloribus vitae, continuantur in luce aeternitatis gaudia effimera.
|
Est enim qui celebret magnum eventum cum ingenti ampulla Cocae Colae, qui se mergat in ampullam lactis (terminum ante quem consumendus est dies ipse mortis); qui “se moveat” cautus in itinere ignoto, qui cogitet tempus futurum instrumento computatorio, qui ingenti calceo paraturus se ad “magnum gradum”… Omnia, vero, ad mortem exorcizandam, ad spectaculum quoddam eam reddendam.
Et qui velit adesse, in atriolo consideat! |
|
|
Scripsit Marius Conciolus - 09/06/2016 02h47
Nox est perpetua una dormienda
|
Quondam Tusci coniuges, Larth Tetnies et Tanchvil Tarnai iurabant inter se aeternum amorem, ut indicat eorum amplexus in operculo lapidei sarcophagi. Ut ii, etiamnunc est qui a suo coniuge ne in tumulo quidem dividitur.
|
|
Exempli causa, Fernand Arbelot notus est magis ob suum sepulcrum quam ob operam musicam aliarumque artium. In eo figuratus est ipse artifex qui, iacens, stringit inter manus caput suae mulieris. Oculi in oculis, in saecula saeculorum.
|
|
Dux exercitus J.W.C van Gorcum Batavus Luterana religione et Catholica Lady J.C.P.H Van Aefferden statuerunt se condi in sepulchris (aedificatis in 1888) pariete divisis sed cum manibus coniunctis ad amorem ostendendum ultra limites mortis.
Religione divisi, coniuncti amore!
|
Scripsit Marialicia Macula
- 25/05/2016 02h49
Quidam Hibernus cauponam intrat...
Quidam Hibernus qui in parvo viculo habitabat in cauponam ambulat et cito tres cervisias poscit.
Pincerna hoc miratur sed ei ministrat et vir solus ad mensam quiete bibit.
Post unam horam, tribus poculis esiccatis, iterum tres cervisias poscit.
Hoc aliquotiens accidit.
Cras vespere vir ternas cervisias compluriens poscit ac bibit. Mox totus viculus de viro qui ternas cervisias poscit susurrat.
Tandem, post unam hebdomadem, pincerna virum pro viculo rogat: “Ignosce mihi, domine, sed quare semper ternas cervisias poscis?”
“Mirabile, nonne?” inquit vir. “Vero duo fratres habeo: alter in Americam ivit alter in Australiam. Invicem spopondimus ut quotiens biberemus semper duas cervisias ultra posceremus et in hoc modo fraternitatem servaremus.”
Responsum viri pincernae ac toto viculo placuit et mox “Vir Qui Ternas Cervisias Poscit” celebris et fons magnificentiae factus est; advenae quoque venerunt ut eum bibentem viderent.
Quodam autem die vir cauponam intrat et solas duas cervisias poscit. Pincerna dolorosus ei ministrat. Per totum versperem solas duas cervisias poscit vir porro. Pervulgat fabula et preces ab toto viculo pro unius anima fratris sublatae sunt.
Postridie pincerna viro dicit: “Concives tui, inprimis ego, mortem fratris tui commiseramur quoniam, scilicet, solas duas cervisias heri poposcisti…”
Parumper cogitat vir, dein respondet: “Placebit tibi ambos fratres meos vivere ac valere audire; ego autem ob ieiunium ante paschale potione carere volui.”
Scripsit Stephanus Rex - 21/05/2016 22h50
Examen Viam Complet
LARAMIE, Vyomina (CFA) - Quoddam autocarrum alvaria portans casu in via autocinetica eversum magnam apium nubem quae super via circumvolabat emisit.
Complures apiarii arcessiti sunt ut examen comprimerent quod secundum biocolytam nomine Aren Peter fere LXXII passus tetendit.
Dixit Peter gubernatorem obdormivisse et autocarrum a via depulsum esse. Gubernator autem adiumentum medicum recusavit; solum apes resumere voluit. “Rogavi utrum defessus vel effetus esset respondit autem se paratum operari esse,” inquit Peter.
Peter dixit se apes undique videre potuisse; ita voluit in vehiculo suam manere veritus ne apis se morderet.
Ad gubernatorem autem vocatio in forum data est.
Scripsit Stephanus Rex
- 10/05/2016 17h04
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|