Annus
2 0 0 7



Bulgari et Dacoromani cives Unionis Europaeae facti sunt

Bulgari et Dacoromani cives Unionis Europaeae facti sunt

Bulgaria et Romania Kalendis Ianuariis Unionem Europaeam ineunt; ergo Unionem septem et viginti nationes constituunt, quarum decem olim communisticae. Ambae civitates valde scilicet quotannis V vel VI centesimis opibus increscunt, sed corruptela et plerorumque paupertate longe distant a condicione ditiorum Unionis populorum.

Media nocte magnus concursus populi ingressum in Unionem Europaeam in foris capitum, id est Sophiae et Bucarestii, celebratione salutavit; aderant praeses hic Unionis senatus illic consilii, quo mox legati utriusque civitatis accipientur.

Bulgaria et Romania abhinc ab Europae auctoritatibus accuratius observabuntur, ut corruptela et scelera utrimque reprimantur, ut sanitas aliquot exportandorum ciborum comprobetur, ut aŽronaves Bulgarae tam securae quam ceterarum nationum fiant. Verentur enim observatores, ut auxilia ex argentaria Unionis praebita ob corruptelam male dissipentur.

Slovenia simum eurone frui incipit, thalero derelicto, prima ex nationibus olim communisticarum: nam consilium Europaeum aerarii statum adprobavit. Germania per menses sex Unionem Europaeam ductura est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae