Annus
2 0 0 7

Apros venando minister munus amisit
Scandalum in dubium mittit voluntatem regiminis Croatiae reos criminum sequi. - Stanislaus Tekieli - 31/12/2007
Benazir Bhutto assassinata
Pakistania in tumultu mergitur post ictum suicidalem bombiferum, quo necata est ductrix partis oppositae Benazir Bhutto. - Stanislaus Tekieli - 28/12/2007
De pontificis oratione Natalicia
Pacem toti orbi poposcit Benedictus XVI, plurima loca belli et oppressionis commemorans. - Herimannus Novocomensis - 25/12/2007
Belgarum regimen a Natali ad Pascha

Post 192 dies "lacunae potestatis" Belgae novum regimen habebunt.
- Stanislaus Tekieli - 20/12/2007
De cruore in Guatemala effuso
Caedes in Guatemala facta est, una ex miserrimis orbis terrarum civitatibus... - Herimannus Novocomensis - 16/12/2007
Austrocoreanos calamitatem oleariam impugnare
Circiter 10.500 tonnarum olei crudi influxerunt in Mare Flavum, cum tolenno collisisset cum nave oleari‚... - Nicolaus Gross - 09/12/2007
Magistram Britannam domum revertisse
Gilliana Gibbons magistra in Sudaniâ propter ĄCasum Ursularium" condemnata revertit in Magnam Britanniam. Eadem dixit se in custodiâ bene esse tractatam... - Nicolaus Gross - 04/12/2007
De renovatis colloquiis ad pacem in oriente medio restituendam
Nova spes Annapoli, in Civitatibus Americae Unitis, rei publicae Palaestinorum condendae oritur, favente Georgio Bush. - Herimannus Novocomensis - 29/11/2007
De puerorum caede Afgana
Immanis caedes ab homicida sui interfectore haud longe a Kabul perpetrata est - Herimannus Novocomensis - 24/11/2007
Confessio Antonii Blair ad bellum Iracianum spectans
In stationis televisificae emissione Antonius Blair declarat se voluisse bellum Iraciense Ė quamquam ministri sui dissuaderent et ipse Georgius Bush sibi offerret Britanniam Magnam a bello abstentum iri. - Nicolaus Gross - 17/11/2007
Factionem laevam in Slovenia vicisse
Novus praesidens parvae nationis Alpinae creatus est: qui toti Unioni Europaeae cito praeerit. - Herimannus Novocomensis - 11/11/2007
Comitia die dicta in Pakistania habenda esse
Haud solum populus et patroni, sed etiam rei publicae auctoritates praesidenti Musharraf obstant. - Herimannus Novocomensis - 05/11/2007
Syrii situm ictus cito purgant
Photographemata satellitaria monstrant Syrios celerrime purgasse locum ab Israelianis aeronavibus petitum, ubi reactorium nucleare strui suspicabatur. - ANL - 27/10/2007
Poloni propius Bruxellas
Suffragiis modo habitis potestatem in Polonia perdidit factio populistica, non vero Unioni Europaeae favens - ANL - 23/10/2007
De caede Pakistana
Cruentissimum facinus reditum exsulis Benazirae Bhutto, quae democratiam ac libertatem Pakistaniae restituendas esse putat, contristavit. - Herimannus Novocomensis - 19/10/2007
Primam aŽrinavim Airbus emptori traditam esse
Singapurae aŽriviae primum vehiculum ab officinis Airbus perfectum Tolosae acceperunt. - Herimannus Novocomensis - 16/10/2007
De Pakistanis suffragiis
Tumultus ac perturbationes magnae Peshawar, in capite Pakistaniae, dum suffragia ad praesidentem deligendum computantur. - Herimannus Novocomensis - 07/10/2007
De Birmanicis libertatem quaerentibus
Violentia regiminis Birmanici increscit, ONU et Unione Europaea modice reclamantibus. - Herimannus Novocomensis - 29/09/2007
Monachi Birmanici in templo reclamant
Nulla cum astynomorum violentia reclamationes monachorum habita sunt, aliter atque civium. - Herimannus Novocomensis - 20/09/2007
Volfgangus Schšuble putat factum iri attentationem atomicam
Germaniae minister rerum internarum diurnariis ephemeridos "Frankfurter Allgemeine Sonntagszeitung" dixit haec: "Omnes securitates curatores maximÍ sollicitantur, ne intra rete tromocraticum attentatio praeparetur materi‚ nucleari... - Nicolaus Gross - 16/09/2007
Osama bin Laden incolas USAe hortatur, ut ad Islam convertantur
Post triennium se Osama bin Laden ostendit, conversionem infidelium postulans sed nullam caedem praenuntians. - Herimannus Novocomensis - 08/09/2007
De Francogalliae gigantibus in unum coniungendis
Magnae societates Francogallicae Suez et GDF (id est Galliae Gasum) deliberaverunt unam tantum amplissimam societatem se confecturas esse, cuius pretium LXX milium milionum euronum erit... - Herimannus Novocomensis - 03/09/2007
In Graecia fieri incendia infernalia
Ingenti mole flammiferâ supervolutum est oppidum Olympiae. Antiqua loca adhuc stant - at detrimenta sunt immensa... - Nicolaus Gross - 29/08/2007
De typhone vehementissimo
Insulae Mediae Americae vi turbinis miri roboris percutiuntur, forsan etiam Mexicana Texanaque litora. - Herimannus Novocomensis - 19/08/2007
In Darfuria iura humana violari
Sclopetationes homicidiales, constuprationes, mutilationes: Animo fingi non potest, quanta sit miseria hominum Darfuriensium... - Nicolaus Gross - 13/08/2007
De India finitimisque civitatibus inundatis
Centeni homines fluctibus in India, Bangladesia et Nepalia submersi interiisse referuntur... - Herimannus Novocomensis - 05/08/2007
Germanos politicos indignari de atomico commercio Sarkozyi atque Gaddafii
Propter commercium atomicum cum Libyâ factum Nicolaus Sarkozy praeses Francogalliae verbis verberatur a politicis Germanis Ė partium variarum... - Nicolaus Gross - 29/07/2007
In Indonesia terram tremuisse
Vehemens terraemotus sub aequore ortus Indonesiae nonnullas insulas percussit, nemo tamen obiisse refertur. - Herimannus Novocomensis - 26/07/2007
In Afganistania iterum periegetas ereptos esse
Duodeviginti Coreani Meridionales, qui ampla autoraeda ex urbe Kandahar Kabul versus iter faciebant, ab armatis Talibanis comprehensi et erepti esse narrantur. - Herimannus Novocomensis - 20/07/2007
De reclamationibus in Peruvia
Peruvia tota operstitio septimana praeterita constitit: multitudines Limae necnon in ceteris amplissimis urbibus per fora viasque reclamaverunt, quorum tres ab astyphylacibus interfecti sunt. - Herimannus Novocomensis - 15/07/2007
De meschita expugnata
Exercitus Pakistanus se Meschitam Rubram Islamabad, capitis Pakistaniae, expugnavisse nuntiavit: quinquaginta occupantes, decem milites occisi esse narrantur... - Herimannus Novocomensis - 11/07/2007
Attentationes multiplices in Britannia
In Magn‚ Britanni‚ quam attentissimÍ investigantur praedispositores attentationum Glascuae et Londinii frustr‚ factarum. Quinque suspiciosi sunt arrestati, compluribus locis domŻs sunt perquisitae... - Nicolaus Gross - 02/07/2007
Sarkozy negotiationibus impedit
Praeter tria, duo tantum capita nova negotiationum cum UE aperire Turcia valebat - Adam Wencel - 26/06/2007
De renovato Palaestinorum regimine
Cum militiae Hamae Gazae zonam vi occupaverint, in bellum civile populus Palaestinus praecipitare periclitatur. - Herimannus Novocomensis - 17/06/2007
Potentes de Africa disputasse
In Germania etiam de pauperrimis totius orbis disputaverunt rectores orbis. - Herimannus Novocomensis - 09/06/2007
Georgium offendere Angelae consilia climatica
Georgius Bush praeses Civitatum Unitarum, impetum facit ad litigationem climaticam superandam... - Nicolaus Gross - 02/06/2007
Toshikatsu Matsuoka Iapon minister agriculturae ipse mortem sibi conscivit.
Minister 62 annos natus die Lunae in habitaculo domŻs delegatorum Tochiensi animo relictus inventus in nosocomium erat illatus... - Nicolaus Gross - 28/05/2007
Ducem Talibanorum gloriari de attentatione in militiam Germanicam factâ
Talibani confessi sunt se fecisse attentationem in Afganistaniâ boreali suicidialem, qua tres milites Germani sunt interfecti. - Nicolaus Gross - 24/05/2007
Iacobellus Carter quid dixerit de Antonio Blair
Iacobellus Carter Civitatum Unitarum quondam praeses, insolit‚ cum vehementi‚ invectus est in Antonium Blair ministrum Britanniae primarium... - Nicolaus Gross - 22/05/2007
De regimine Gallico nuper constituto
Inopinata in novo Francogallicorum regimine constituendo evenerunt: plurimae feminae, medicus socialisticus, mulier Africo genere ministri facti sunt. - Herimannus Novocomensis - 19/05/2007
Ab officio secreto nuntiatam esse mortem Mullae Dadullae ducis Talibanorum
...Sed ISAF, i.e. internationalis cohors securitatis in Afganiâ augendae, mortem Dadullae nondum confirmavit... - Nicolaus Gross - 15/05/2007
Papa ad Brasilienses adit
Haud sine magna exspectatione fidelium, Benedictus XVI pervenit hodie Brasiliam: nunc primum ex pontificatu suo regionem orbis catholicis habitatissimam visitat... - Carolus Petreius - 10/05/2007
De futuro Sarkozy regimine
Observatores nonnulla ministrorum futuri Francogallici regiminis nomina praevidere coeperunt. - Herimannus Novocomensis - 09/05/2007
De monumento Rubro Exercitui
Reclamantes Russi Estoniam inhabitantes apud statuam militem Sovieticum effingentem convenerunt ne ab Estoniae auctoritatibus amoveatur... - Herimannus Novocomensis - 29/04/2007
Mstislav Rostropovich suum diem obiit
Die 27 mensis Aprilis egregius amplae violinae pulsator necnon orchestram rector diuturno morbo iam laborans tandem diem obiit. - Ansgarius Legionensis - 29/04/2007
Puero captivum fuisse decapitandum
In scopocinemate tales Islamistae pugnatores radicales monstraverunt, quomodo puer ferê duodecim annos natus caput viri abscidisset... - Nicolaus Gross - 24/04/2007
De Russorum tumultibus
Saturni die Moscuae, Solis die Sancti Petri Burgi perturbationes factae sunt, cum reclamantes Forum Exploratorum appellatum occupaverunt et a militibus vi in raedas compulsi sunt. - Herimannus Novocomensis - 15/04/2007
Pontem Tigridis ab attemptatore displosum esse
Autoraedarius bombifer in ponte Bagdatensi maioris momenti onus suum fatale incendit, ut ponte dirupto vehicula in flumen irruerent nonnullique homines morerentur - Nicolaus Gross - 12/04/2007
Faye Turney captivitatis suae relationem vendidit
Difusis per nuntios testimoniis, XV Classis Britannicae milites qui ab Iranianis erant intercepti, postea dimissi, accepta pecunia improbantur, nonnullis Birtannorum vocibus indignationem exhibentibus, quod militari dedecore mersae narrationes venum dentur atque oriantur reclamationes ab iis, quorum famimiliares in Iraquia pugnando sunt caesi. - Carolus Petreius Bogotensis - 10/04/2007
Congressus a Georgio Bush ob Iraquiam vituperatur
Congressus Americanus monitus est a praeside Georgio W. Bush quod legislatorum disputatio de pecuniis destinandis exercitui Statounetensi in Iraquia sit obfutura... - Carolus Petreius Bogotensis - 04/04/2007
De Solomonum Insularum tsunami
Die Solis Solomones Insulae post ingentem terrae motum in medio aequore factum tsunami creatis vehementibus undis percussae sunt... - Herimannus Novocomensis - 03/04/2007
Irania irata: protestatio in britannorum nuntios
Scholares Iraniani duxerunt violentam voluntatis manifestationem contra aedificium legationis Regni Uniti in urbe Teherán... - Carolus Petreius Bogotensis - 02/04/2007
Decima in Sahara victoria
Decima vice Lahcen Ahansal victorem discessit cursus marathoni arenosi in Sahara occidentali habiti - Nanompouphos - 01/04/2007
Nuntius Iraquiae: 50 homines occisos
Fuit cruenta caedibus dies, quae iterum complevit luctu capitalem Iraquiae urbem. - Carolus Petreius Bogotensis - 26/03/2007
IRAQUIA: Dux ONU in explosione illaesus
Secundum testes, explosio facta est cadente missili cinquaginta metra prope ad munitum habendi conventus locum... - Carolus Petreius Bogotensis - 23/03/2007
Pakistanienses contra dictatorem reclamant...
...qui iudicem principalem terrae in munere suspendere ausus est. - Stanislaus Varsoviensis - 18/03/2007
De Antoni Blair difficultatibus in senatu inferiore
Antonius Blair arma nuclearia magno cum pecuniae sumptu renovare vult: cui nonnulli laboristae non amplius favent. - Herimannus Novocomensis - 15/03/2007
Georgius Bush visitat Americam Latinam
Praeses Civitatum Foederatarum, Georgius W. Bush, vigilatissimo itinere urbem Bogotam attingit... - Carolus Petreius Bogotensis - 12/03/2007
De muro ultimo
In dies facilius fit Cypriis ambarum civitatum, in quas Veneris insula divisa est, utroque transire. - Herimannus Novocomensis - 10/03/2007
Lis ministri primarii Kosoviae
Ad Hagense Tribunal criminibus in pristina Iugoslavia committis investigandis adductus est 38 annorum Ramush Haradinaj internecionis civium Serborum et Zingarorum tempore insurectionis Albanorum peractae accusatus. - Nanompouphos - 06/03/2007
De Hafniae tumultu
Graves perturbationes in capite Daniae factae sunt, postquam a custodibus publicis occupantum ex Domo Iuventutis exactio temptata est. - Herimannus Novocomensis - 03/03/2007
Moldovia in quinta parte Dacoromana
Iam quintus quisque cives Moldaviae cives Dacoromaniae simul fieri cupit - nuntiavit Bucurestae die Mercurii praesidens Dacoromanus Traian Basescu. - Nanompouphos - 01/03/2007
De Kurdorum rebellium coŽrcitione
Et Kurdos et ceteras gentes haud Persicas aspere opprimit exercitus Iranicus. - Herimannus Novocomensis - 24/02/2007
De facinore contra Indiae et Pakistaniae pacificationem perpetrato
Caedes ignotae manus colloquiis nationum finitimarum obstat: frustra, aiunt utriusque rectores. - Herimannus Novocomensis - 20/02/2007
De Japonica navi
Nova calamitas intactis oris Antarcticis imminet, ceton venatorum causa. Navis Nisshin Maru mille tonnas benzini, olei lubrici et chemicalium continet... - Herimannus Novocomensis - 16/02/2007
Astronautam et classicam officialem accusatam sequestri necisque conatus
In oppido Floridae quod vocatur Orlando femina feminam suspectam rivalem fudit piperinis adorta fummis. - Carolus Petreius Bogotensis - 10/02/2007
Captus in urbe Bagdad unus e legatis Persarum
Jalal Sharaphi secundario muneri legationis Iranianae fungentem peracta die dominica raeda sua vectum protinus armati quidam in regione Karrada interceptum abstulere virum. - Carolus Petreius Bogotensis - 07/02/2007
Iam dubia non est culpa Hominum in calefactione mundi
Cum homines magna scientia necnon sceptico habitu praediti rationes probationesque suas exhibeant, dubitari non potest quod illi tandem confirmant: ob fummos contaminantes ab homine iactatos in caelum tota terra torrida fit... - Carolus Petreius Bogotensis - 02/02/2007
De cruore in Re Publica Congensi effuso
Tumultus in Re Publica Congensi ad occasum vergentem facti sunt, ubi XXXVI homines mortem cruentam amiserunt. - Herimannus Novocomensis - 02/02/2007
De caede Peshawaris
Etiam in Pakistania caedes religionis causa perpetrantur: quod bis nuper accidit. - Herimannus Novocomensis - 27/01/2007
Propositum Georgii Bush a senatu forsitan reiectum iri
Consilium senatorium minime censet, plus copiarum in "pistrinum" Iraquiae - ita dixit senator quidam - mittendum esse. - Herimannus Novocomensis - 25/01/2007
De diurnarii Armeni caede
Homicida diurnarii Armeni, qui caedes populi sui anno MCMXV ab exercitu Turcarum perpetratas vehementer denuntiaverat, comprehensus esse nuntiatur. - Herimannus Novocomensis - 20/01/2007
Iraquiana iustitia proximis S. Husseini administris mortem administrat
Secuti vestigia ducis eorum, exacti scilicet praesidentis Husseini, sed cum mora bis semptem dierum, ii poenas dederunt 148 c et quadraginta octo hominum de gente chiita in anno 1982 m n s secundo apud Dujail occisorum. - Carolus Petreius Bogotensis - 17/01/2007
Amhadinejad Americam Latinam visitat
Iranianus ille Praesidens, Mahmud Ahmadinejad, hoc sabbato pervenit Venetiolam uno die mansurus, et cum socio suo, Hugo Chavez, oeconomica quaedam et energetica foedera pacturus. - Carolus Petreius Bogotensis - 14/01/2007
ETAe finem insano bello imponendum esse
Rector supremus Hispaniae Ludovicus Rodriguez Zapatero, caede tromocratarum in aŽriportu
Barajas deprehensus, sperat mox ETAe violentiae finem impositum iri.
- Herimannus Novocomensis - 14/01/2007
Ratio belli gerendi a G. Bush proposita "tragicus error est"
Unus e potentissimis Statounitensium, senator ille democraticus Josephus Biden, dixit novissimam praesidentis Georgi W. Bush rationem de Iraquia "tragicum errorem" esse... - Carolus Petreius Bogotensis - 13/01/2007
Bush transfert imperium militare imperatori David Petreo in Iraquia
Postulantibus democratis, ne plures milites in Irakiam mittantur, G. Bush imperatores mutat: pro Johanne Cayse, ponit David Petreum. - Carolus Petreius Bogotensis - 09/01/2007
De episcopo Polono, qui munere se abdicavit
Stanislaus Wielgus, quem Benedictus XVI ut archiepiscopum Varsoviensi elegerat, praeteritorum factorum captivus dignitatem deposuit. - Herimannus Novocomensis - 08/01/2007
De copiis in Somaliam ad pacem restituendam mittendis
Dum Nairobi de copiis in Somaliam mittendis disputatur increscit in Somalia periculum, islamicos tromocratas ibi novam aciem sibi comparasse. - Herimannus Novocomensis - 06/01/2007
Bulgari et Dacoromani cives Unionis Europaeae facti sunt
XXVII facti sunt socii Unionis, cum euro nummus fit primae nationis olim communisticae. - Herimannus Novocomensis - 01/01/2007

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae