Annus
2 0 0 7



Faye Turney memoriam suae

Faye Turney captivitatis
suae relationem vendidit


Turney narrationem de suis apud Iranianos
tormentis US$200.000 vendidisse fertur.

Difusis per nuntios testimoniis, XV Classis Britannicae milites qui ab Iranianis erant intercepti, postea dimissi, accepta pecunia improbantur, nonnullis Birtannorum vocibus indignationem exhibentibus, quod militari dedecore mersae narrationes venum dentur atque oriantur reclamationes ab iis, quorum famimiliares in Iraquia pugnando sunt caesi.

Cum vero ex narrationibus ad familiares factis memoriae militum in cognitionem populi citius serius sint exiturae, minister a Deffensione, auctorata secretorum vulgatione, munera pro secretis militiae data tolerare videtur, atque ob eam causam obtrectatur. Qui talem legis exceptionem fieri patiatur.

At Faye Turney, unica intercepti manipuli mulier, cum lunae die narraret coram diurnariis The Sun tormenta sua, inquisitionesque nonnunquam nocturnas, quibus ad primam usque horam interrogabatur, "Repente" inquit "inquisivit inquisitor: "Qui fit, ut velis pro patria tua mori?"". "Postera die, alius mihi dixit: "() debes cooperari nobis. An nolis aliquando revisere filiam?"". "iusserunt me in exiguam cellulam iniectam nudari, totumque praeter braccas vestimentum sustulere. Dehinc vestis nocturna gossypea mihi obiectast, quam induerem, et quattuor accubitalia squalentia data."

Militaris femina ab obtrectationibus se defendit: oblatam sibi fatetur veram "argenti massam" pro relatu, neque tamen "maximam summam sibi oblatam" accepisse. Rumor est circiter 200 milia thalerorum accepisse.


10% pecuniarum pro memoriis
accipiendarum donatum iri dicuntur.

Aliud ab Arthuro Batchelor, 20 annorum adulescente, testimonium lunae die libello Daily Mirror est concessum: semet ipsum "clamasse ut infantem" intra cellulam narrat. Captores enim cognomen "Mr Bean" indiderant illi. "Id quod mihi" inquit "terrore affecit; illi enim adulescentia mea me illudentes maiore voluptate frui videbantur."

Iam ante editos sermones percontativos, mater unius ex quattuor militibus peracta septimana in Iraquia occisis se indignari dixerat. "Esset horrendum dedecus eos historias militiae secretas venditare", dixit Sally Veck coram Times. Et acta diurna The Independent (dextra) denuntiarunt "institutiones negare munera nisi exigua militibus per militiam condemnatis, auctorare ut pluries stipendium annuum liberatis pro historia militiae dentur." Conservantium quoque partium fautores "mercatum indignum" factum aestimant.

Unus ex classicis viris, praefectus navigio Felix Carman, qui argentum se pro sua narratione non accepturum proposuerat, lunae die recognovit suo arbitrio "paulo molestius" actum est, ceterum haud aegre se ferre dicit, quod "homines horrendum experimentum passi aliquantum argenti obtineant".

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae