Annus
2 0 0 7



DE TUMULTIBUS RUSSORUM

DE RUSSORUM TUMULTIBUS

Saturni die Moscuae, Solis die Sancti Petri Burgi ingentes perturbationes factae sunt, cum reclamantes Forum Exploratorum appellatum occupaverunt et a militibus vi in raedas compulsi sunt. Meridie turba dispersa esse a testibus narratur: hi qui abire noluerant baculis ab astynomis denuo percussi sunt, illi qui e foro exire coeperant plerumque comprehensi et in vincula coacti sunt. Multitudo "Vos fascistas pudeat! conclamabat - Quantum stipendium vestrum, ad hoc perficiendum?" Saturni die iam CCL circiter reclamantes Moscuae detenti erant.

Garry Kasparov praeclaro scacorum lusori, qui Moscuae ducit factionem reclamantium, quae "Altera Russia" appellatur, comprehenso libertas mox restituta est, postquam sanctionem mille rublorum, id est XXX circiter euronum, tulerat. Sancti Petri Burgi Eduardus Limonov comprehensus est, factionis eiusdem dux: qui se communistam profitetur.

Vladimirus Putin accusatur, quod legem supremam ita commutare moliatur, ut tertio praesidens Foederationis Russicae creari possit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae