Annus
2 0 0 7



De renovato Palaestinorum regimine

De renovato Palaestinorum regimine

Pars islamistica "Hamas" appellata, cuius militiae zonam Gazae vi recenter occupaverant, ex regimine Palaestinorum expulsa est: Mahmoud Abbas, praesidens Palaestinae auctoritatis, Salam Fayyad (quem in parte dextra imaginis aspicis) ministrum primarium creavit, cui contra senatorum voluntatem deliberare licebit, quorum pars maior Hamae faveat. Praesidens Mahmoud Abbas militias Hamae contra legem creatas dimitti iussit, quae Gazam regionem occupantes et socios et armatos partis Fatae comprehenderant vel interfecerant. Cum Ismail Haniya, qui hucusque in sella rectoris supremi sederat, negat novum regimen legitimum esse, tum rectores IsraŽlis itemque USAe colloquia ad pacem restituendam haberi posse putant.

Eodem tempore societas IsraŽliana Dor Alon, quae petroleum Gazae incolis vendere solita est, electrificinas tantum suppeditare constituit, itemque commeatus defecturus esse exspectatur, cum Iudaeorum copiae ad Gazae fines crebriores fiunt. Bellum civile Palaestinorum in dies appropinquatur.

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae