Annus
2 0 0 7



Iranian clashes '

De Kurdorum rebellium coŽrcitione

Milites Persici "Custodes commutationis" appellati (quorum nonnullos birotulas automatarias ducentes in imagine aspicis) septemdecim rebelles in Irania septemtrionali apud fines Turcarum interfecerunt: hoc nuntiaverunt acta diurna Persica IRNA; cum tamen unum ex helicopteris quo milites utebantur procella furente decidisset, dux quidam obiit. Paulo ante rebelles Kurdi cum militibus dimicaverant. Dux supremus custodum commutationis Yayha Rahim nationes occidentales et regimen IsraŽl accusat, quod alibi victi in regionibus finibus proximis tumultus suscitare conentur.

In provinciis Iranicis tamen a gentibus haud Persicis inhabitatis incolae de coŽrcitione et contemptu regiminis iam diu queruntur, ergo defectiones crebriores factae sunt: anno MMV in Kurdistania, anno nuper praeterito in Azerorum provincia, medio mense Februario in Sunnitarum oppido Zahedan, ubi tredecim commutationis custodes pyrobolo dirupto interierunt. Neque libertas cunctis civibus Iranicis appropinquari videtur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae