Annus
2 0 0 7



Primam aŽrinavim Airbus emptori traditam esse

Prima aŽronavis Airbus emptori tradita esse

Tolosae, in urbe Francogallica ubi est sedes officinarum Airbus, tradita est prima aŽrinavis societati aŽrivectrici Singapurensi, quae iure pretium persolutura est, dempta summa MMD milionum euronum: nam anno uno et dimidio, postquam pactum erat, vehiculum (quod in imagine aspicis) emptori redditum est. Thomas Enders, summus praesidens officinarum Airbus, et machinatoribus et technologiae peritis et volatus custodibus oratione habita ob fidelitatem tam diu patefactam gratias egit, necnon viatoribus et laborantibus: quo opere perfecto putantur diuturnae difficultates officinarum finem demum habuisse.

Die Martis proximo evolatura est aŽrinavis A380 Singapuram versus: unde in Australiam primum viatores evehet, qui MCCC milia dollarorum summatim pependerunt, ad beneficia publica addicenda. DXXV homines simul carioribus volatibus, DCCCLIII communibus simul pervehi poterunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae