Annus
2 0 0 7



Iam dubia non est culpa Hominum

Iam dubia non est culpa Hominum
in calefactione mundi



Cum homines magna scientia necnon sceptico habitu praediti rationes probationesque suas exhibeant, dubitari non potest quod illi tandem confirmant: ob fummos contaminantes ab homine iactatos in caelum tota terra torrida fit.

Summo Concilio Mundano de re Climatica celebrato, Lutetianae Urbis facies obscurata fuit, eiusque notissimum signum, quod est illa Turris ab Eiffel vocata, ad commeamorandam tristissimorum repertorum editionem, hodie sine luce stetit, exstinctis scilicet 336 candelis quarum lumine structura turris illustrari solet.

Et studiosi ab ONU congregati, qui postremam manum summae climaticae dabant, laborare debuere tenui lampadum lumine...

Ii, scientistae naturam multos intuiti per annos, studiis suis confirmant per libellum quod omnes verebamur: nosmet ipsos fecisse ut conditiones climaticae in planeta nostro sint mutatae.


Periti rerum climaticarum congregati Lutetiae

Quocirca illi, quos penes gubernationes sunt populorum, severius ex documento monentur, ut operam dent suam ne quid peioris accidat crescente in dies periculo. Quarum rerum praecipua causa indicatur "genus hominum, quod materiis fossilibus in labores suas utitur".

Hoc iudicio, quo omnis homo est factus reus, "iudices" 90% adversam sententiam tulerunt.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae