Annus
2 0 0 7



Comitia die dicta in Pakistania habenda esse

Comitia die dicta in Pakistania habenda esse

Lunae die Shaukat Aziz, minister summus rei publicae Pakistanorum, comitia die praestituta habenda esse confirmavit, id est Idibus circiter Januariis, neglectis decretis libertatem coŽrcentibus a praesidente Pervez Musharraf impositis. Observatores contra putant suffragia sic rebus stantibus dilatum iri, quia custodes publici turbas reclamantes represserunt et oppositores catervatim in vincula coniecerunt. (In imagine adposita reclamantem aspicis, qui libello manu scripto "Pereat Musharraf" exoptat.)

Quamvis Condoleezza Rice ministra USAe rebus exteris addicta ducis Musharraf facta vehementer increpuisset eumque pristinum socium ad legem summam observandam exhortata esset, praesidens se patriam suam professus est "ex voluntaria morte servavisse", cui ipsa ob reclamantium perturbationes et indociles iudices appropinquare pergeret. Sunt qui tamen adfirment ducem Musharraf ideo vi rerum potitum esse, ne iudices supremi de recentibus suffragiis sententiam dicentes ipsum summi magistratus solio amoverent.

Etiam accusator supremus Malik Abdul Qayyum cum Reuters diurnariis colloquens confirmavit mense Novembri semiperfecto senatus ambos dimittendos novaque suffragia ante diem sexagesimum ferenda esse. Sed Lahore, in magna urbe Pakistanorum, custodes publici in duo milia patronorum impetum fecerunt, reclamantium quod pro captivis apud iudices dicere nequirent: quorum multi baculis percussi sunt ac vaporibus lacrimigenis doluerunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae