Annus
2 0 0 7



De meschita obsessa

De meschita expugnata

Exercitus Pakistanus se Meschitam Rubram Islamabad, capitis Pakistaniae, expugnavisse nuntiavit: quinquaginta occupantes, decem milites occisi esse narrantur. Abdul Rashid Ghazi, qui rebellionem duxisse dicitur, cum sodalibus suis mortem obiit, cuius corpus in vicum Balucistanum funeris causa advectum est.

Per septimanam obsessio, biduum proelium perduravit. Discipuli scholarum islamicarum, qui meschitam occupaverant, iam diu legem islamicam quae Sharia appellatur severe observari postulaverant. In angulo quodam meschitae ultimi rebelles vespero ineunte interclusi sunt, deinde alii milites corpora exanimata colligere coeperunt, alii septuaginta adhuc viventes comprehenderunt. Minister primarius Shaukat Aziz feminas puerosve cum occupantibus periisse negavit. Lunae die mane meschitam ingredi coeperunt obsessores, per aulas totum diem rebelles persequentes; Martis die impetus maximus factus est, postquam septem operarii Sinenses ab occupantibus liberati erant.

Cum turbae urbium Karachi et Peshawar Afganistaniae proximarum vias et fora occupaverunt, contra Meschitae Rubrae expugnationem reclamantes, tum societas islamica quaedam triduum funeris in Pakistania occidentali indixit. Iure verentur observatores ut Abdul Rashid Ghazi ut martyr colatur ideoque novi iuvenes ultionis gratia arma destringant.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae