Annus
2 0 0 7



De renovatis medii orientis colloquiis

De renovatis colloquiis ad pacem in oriente medio restituendam

Praesidens Civitatum Americae Unitarum Georgius Bush studium suum proclamavit, ut pax inter rectores IsraŽlianum et Palaestinum anno proximo reconcilietur, nam post septennium primum Mahmoud Abbas et Ehud Olmert Annapoli, in Mariae Terra (Maryland), convenerunt et ipse cum ambobus collocutus est: praesidens USAe dixit magna cum spe colloquia coepta esse. Nam communi sententia certis temporibus conventus habebuntur ut res publica Palaestinorum constituatur. "Omnia quae potero moliturus sum, ut vos ambo consilium capiatis rei publicae Palaestinorum condendae, prope IsraŽl placide vitam acturae." Posthac Hierosolymis pridie Idus Decembres tres praesidentes secundo conventuri sunt.

Interea in Ripa occidentali tumultus cruenti orti sunt, dum turba viri reclamantis interfecti exsequias prosequitur: quattuor et viginti a Palaestinis astynomis vulnerati, plures deprehensi sunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae