Annus
2 0 0 7


DER SPIEGEL 18/2007 - 30

TESTINO PHOTOGRAPHUS CELEBRATISSIMUS

"Amo carnem"

Scripsit Verena Araghi, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Marius Testino, 52 annos natus, Peruanus photographus celebratissimus, loquitur de expositione suâ Dusseldorpiensi, c.t. "Out of Fashion" et de imagine pulchritudinis a se conceptâ et de modellis nimis gracilibus.

SPIEGEL: Domine Testino, quamvis Dusseldorpii modo factae sunt novae nundinae artis, quibus nomen est "duesseldorf contemporary", nunc de nullâ re videtur agi nisi de expositione tuâ "Out of Fashion". Omnes areae commendaticiae occupatae sunt toechocollematibus, quae spectant ad spectaculum tuum. Ex quo advenisti, ante deversorium ostenditur ipsum vexillum Peruviae patriae tuae.

Testino: Excipior tamquam conviva officialis.

TESTINO PHOTOGRAPHUS CELEBRATISSIMUS: PULCHRITUDO SEMINUDA


Testinonis photographema "Gisele II": Gisele Bündchen supermodellâ Brasilianâ ornantur etiam toechocollemata expositionis "Out of Fashion" Dusseldorpiensis.

 


"Emmanuelle Seigner": Testinonis opera ratione propriâ ostenduntur splendor et celebritas.

 


"Carolyn Cap D'Antibes": Unum e numerosis operibus, quae Testino fecit pro periodico "Vogue".

 


Marius Testino photographus celebratissimus: "Modus creandi proprius non invenitur repetitione, sed personali obsessione, qua exprimatur, quomodo sentiatur de aliquâ re".

 


Marius amicus supermodellarum, quas tuissat. Qui Peruvianus photographus: "Pulchritudinem" inquit "fastidio" – in expositionis Dusseldorpiensis initiatione sollemni adfuit etiam Claudia Schiffer modella Germaniae celebratissima.

 

SPIEGEL: Verê mirandum est, quod quinque diebus prioribus expositione "Out of Fashion" attraxisti 12 000 (duodecim milia) visitatorum. Spectaculum tuum in Londinensi Porticu Imaginum Nationali factum, quod appellasti „Portraits", erat frequentatissimum, quae umquam ibi facta sunt. Cur expositiones tuae tam frequenter visuntur?

Testino: Quia homines fascinantur mundo meo, splendore, hominibus celebratissimis. Quibus placet Madonnae aut Gwynethae Paltrowiae hominibus facies magnitudine auctas inspicere. Aut in earum cerebra. Nescio an ament quoque clunes Giselae Bündchen bellulas. Nescio. At animus meus aliquatenus spe deciperetur, si animadverterem homines expositionem meam visere eâ tantum causâ, quod aspicerent pulchras facies corporaque.

SPIEGEL: At pulchritudo est negotium tuum. Tu ex annis diceris esse totius mundi photographus modarius omnium praestantissimus et lucrosissimus. Tu cottidie operaris cum modellis et actricibus et musicis roccianis celebratissimis.

Testino: Ut prorsus verum confitear: pulchritudinem fastidio. Cum photographare inciperem, versus annos septuagenarios exeuntes, nihil petivi nisi pulchritudinem. Et eiusdem perfectionem. Hodie autem mâlo perturbari aut inquietari eâ facie, quam photographo.

SPIEGEL: Esne saturatus pulchritudine iterum iterumque aspectatâ?

Testino: Non saturatus sum pulchritudine, sed mutata est imago pulchritudinis a me concepta. Id quod prius mihi visum est pulchrum, hodie mihi videtur valdê superficiale. Nunc oculis altius penetro, plura postulo. In vitâ meâ vidi innumerabiles mulieres virosque pulcherrimos et cogitavi meum esse officium monstrare hanc pulchritudinem eandemque ad summitatem perducere. At hodiê aliter cogito de hac re. Pulchritudo artifici aut photographo semper est etiam periculosa, quia limes, qui est inter eius veritatem et vulgaritatem, est tenuissimus.

SPIEGEL: Ex eo tempore, quo Ana Carolina Reston modella Brasiliana mortua est, praecipuê disputatur, ubi sit limes inter pulchritudinem et morbum. Industriales modarii pollicentur se nunc melius acturos, se non iam conducturos esse modellas nimis graciles. Credisne eos hoc facturos esse?

Testino: Iam nunc modellae non debent esse tam graciles. Valdê dolendum est mensibus praeteritis nonnullas puellas mortuas esse anorexiâ, sed mihi non videtur oportere, ut horum casuum culpa conferatur industrialibus modariis. Magna pars puellarum gracillimarum sic quoque invenitur inter maximê iuveniles. Iuvencula 15 annos nata, quae est longitudine 1,80 (unius metri octoginta centimetrorum) scilicet non possit habere staturam feminae adultae. Tales nihil sunt nisi longae et graciles. In re modellariâ licet sint nonnullae puellae, quae nimium esuriant. At hoc plerumque efficitur magnis problematis personalibus. Equidem non cooperor cum istis modellis gracillimis. Ego amo carnem.

SPIEGEL: In re modariâ nunc multum disputatur de modellis nimis puellaribus. Sentisne praescribendum esse limitem aetatis?

Testino: Fortasse hoc est consentaneum. Sed nescio, num res hôc modo melior fiat. Nuper cooperatus sum cum puellâ, quae fuit aetate demum 16 annorum, sed fuit moribus et aspectu mulieris viginti annorum. Ad photographemata facienda illa sola volavit ex Americâ in Europam, quasi hoc sibi esset res facillima. Puellae informationibus operibusque retialibus, velut interreti televisioneque privatâ, quae sibi praesto sunt, prius adolescunt. Ita factum est, ut ipsa aetas adulta privaretur singulis sectionibus. Unum valet: Omnes sunt iuvenes – nonnulli paulo iuveniores.

SPIEGEL: Timesne, ne senescas?

Testino: Ne loquamur de hac re. Dum colere possum artem atque photographiam, hanc rem patior.

SPIEGEL: Viderisne tibi ipse potius artifex an photographus?

Testino: Videor mihi photographus et quodammodo relator temporis documentarius, qui inspiratur arte coaequali eidemque est obnoxius. Ratio mea operandi non est apta ad artificia creanda. Vide artificium modernum plerumque non fieri nisi post longam praemeditationem. Non refert, utrum artifex opus suum perficiat per unum an per duos annos. E contrario spatium temporis, quod mihi conceditur ad imagines conficiendas, semper est limitatum. Ego uno die photographo gregem imaginum pro „Burberry", altero imagines modarias octo paginarum pro periodico „Vogue". Itaque praemeditatio in meâ photographiâ oportet sit valdê brevis. Generaliter non possum meditari nisi labore iam finito.

SPIEGEL: Dolesne hoc?

Testino: Interdum opto, ut mihi plus sit temporis ad mandata exsequenda, sed per annos assuefactus sum ad celeritatem necessariam. Praeterea eâdem exauctus est instinctus meus creativus. Deo gratias, nam non omni die mihi subit aliquid ingeniosum.

SPIEGEL: Ex duodecim annis colligis artificia coaequalia. In iisdem colligendis sequerisne certam rationem?

Testino: Mea ratio colligendi est haec: Emo omnia. Si quem artificem invenio, qui mihi placet, omne opus eius volo accipere, quod possum. Cum inciperem artificia colligere, omnino nescivi, quae compararem. Scientia artis aut historiae artis mihi fuit nulla. In Peruviâ puer et iuvenis cum essem, artem figurativam nullo modo tractavi. Illo tempore nulla res animum meum tenebat nisi moda.

SPIEGEL: Convenitne te discipulum quondam curavisse, ut specialis vestis scholae uniformis consueretur materiis textilibus pretiosissimis?

Testino: Hoc convenit, volui illam habere perfectam, cum mihi gestanda esset per totum diem. Sectura et botones et subsumentum, haec omnia oportuit quadrarent. At hodie modam nihili iam facio. Saltim modam vestium, quas ipse gero. Moda est quidem mihi mandatrix maxima, sed me interdum etiam adduxit in discrimina periculosa.

SPIEGEL: Dicisne te interdum adduci in discrimina creativa?

Testino: Omni die exsecrabili. Novum mandatum, novum discrimen. Opus meum positum est in quadam incertitudine. Eâdem commoveor. In vitâ meâ maximus labor mihi esse videtur in eo, quod iterum iterumque mihi persuadeam me aliquid posse, me aliquid scire. Rem mihi tam bene successisse bonâ de causâ. Necnon debeo efficere, ut omnes illae modellae actricesque Hollywoodianae celebratissimae credant se ipsas non tradidisse photographo inepto.

SPIEGEL: At nunc praetexis modestiam. Mulieres celebratissimae, quales sunt Demi Moore, Robbie Williams, Angelina Jolie hymnicê laudant opera tecum facta. In praefatione tomi illustrati a te edendi, c.t. est "Let me in!", Nicole Kidman te appellat maximum omnium photographum, qui vivunt.

Testino: Haec est amica mei. Si intellegis, quid sentiam hoc verbo.

SPIEGEL: Homines modarii interdum te vituperant, quod opereris nullo modo creandi certo et genuino.

Testino: Tam stultê iudicatur ab hominibus rei nequaquam peritis. Modus creandi proprius non invenitur repetitione, sed personali obsessione, qua exprimatur, quomodo sentiatur de aliquâ re. Hoc licet spectet ad modam, ad architecturam aut, sicut in casu meo, ad photographiam. Si quis se obligat falsâ creandi proprietate eo quod repetit sibi propria, ipse se impedit vinculis molestissimis.

SPIEGEL: Nonne consentis mecum imaginibus tuis communem esse quandam familiaritatem intimam, quae repetatur?

Testino: Consentio, talem velim quoque efficere. Equidem volo homines quos photographo commovere, ut dent mihi aliquid, quod dent nemini alii. Scilicet hoc non fiat nisi intimâ animorum familiaritate. At ne tali quidem semper fit.

SPIEGEL: Richardus Avedon dicebatur modellas ex remoto aspectans etiam earum infirmitatibus usus esse. Tune quoque cupis novisse infirmitates hominum, quos photographas?

Testino: Non absolutê. Volo habere rationem, habere relationem ad illas, Volo penetrare in illarum vitam. Nescio an huic voluntati subsit magnum desiderium, quo optem, ut ab aliis comprober, ut mihi videar homo affinis et conterraneus. Ex anno 1976, quo Peruviam reliqueram, nusquam verê fui domi. Neque Parisiis neque Neo-Eburaci neque Londinii, ubi aliquamdiu vixi. Cum homo segrex essem, ex unâ parte eram liber, ex alterâ interdum in aeternum radicibus orbatus et interdum perquam desolatus.

Hoc colloquium interrogatorium, quod moderata est Verena Araghi, d.30. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae