Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 26

DOPATIO* BIROTARIA

Iohannem Ullrichum athletam birotarium ab alipt‚** quondam Telekomiano graviter culpari

Iohannes (Jan) Ullrich angustiis premitur etiam etiamque maioribus: Iosephus (Jef) D'hont Belga aliptes quondam Telekomianus in periodico ĄBild am Sonntag" scribitur eundem birotatorem professionalem suspiciosum arguisse dopationis. Iosephus Belga dixit sese Iohanni, victori Certaminis Francogalliae anni 1997, semel ipsum siphunculo iniecisse medicamen erythropoetÓnum***.

Hammaburgo ex urbe - Iosephus aliptes a diurnario ipsius ĄBild am Sonntag" interrogatus dixit sese Iohanni hoc dopamentum Ąbracchio iniecisse. Hoc fit per decem ferÍ secundas horae partes, quasi cui homini diabetico inicias insulinum. In Germani‚ numquam inieci erythropoetÓnum, neque Iohanni neque aliis birotatoribus. Hoc pertinebat ad medicos. Equidem non fui curator Iohannis continuus. Sol‚ in Francogalli‚ semel ei inieci hoc medicamentum."


Ullrich birotator quondam professionalis: "medicamentum bracchio iniectum"

Iosephus aliptes quondam Telekomianus libro suo revelaverat, quantopere sumerentur dopamenta ab athletis birotariis necnon effecerat, ut his diebus fierent confessiones illorum, qui dopaverant. "Nescio" Iosephus inquit Ąnum Iohannes umquam dopare voluerit. Sed dopavit, quia omnes hoc fecerunt".

Idem Belga 65 annos natus Iohannem adhortatus est, ut nunc diceret vera. Iosephus: ĄBonum" inquit Ąei erit totam rem sincerÍ patefacere. Deinde fruetur animo liberiore". Tamen Iosephus Iohannem dignatus est magno honore: ĄSi omnes puri fuissent, Iohannes certamen decies superasset. Decies minimum!"

At adversus confessiones birotatorum his diebus frequentissimas ipse Iohannes videtur abstinere a sententi‚ publicÍ afferend‚. Die Saturni in eius pagin‚ interretiali lecta sunt haec verba: "Diurnarii falso nuntiaverunt Iohannem Ullrich sententiam dicturum esse de rebus nuperrimÍ factis. Iohanni nulla est causa, cur loquatur publicÍ." NuperrimÍ Ursus (DanicÍ: Bjarne) Riis dux quondam gregis Telekomiani primus victor certaminis Francogalliae confessus erat a se sumptum esse erythropoetÓnum. Iohannes autem usque nunc semper negavit se sumpsisse medicamenta illicita: "Neminem umquam fraudavi, nemini umquam nocui."

INTER COLORES FLAVUM ET PRASINUM: VICTORIAE GREGIS TELEKOMIANI


Prima victoria decisiva: Ursus Riis Danus a.1996 pro grege Telekomiano superat Certamen Francogalliae birotarium.


Triumphus: A.1997 Iohannes Ullrich primus Germanus Certamen Francogalliae superat; quo fit ut Germanorum animi inflammentur cupidine birotandi.


Ecce rex spatii brevissimi: Ericus Zabel sexies punctorum ditissimus pro Bonnensi stabulo birotario accipit camisiam prasinam.


Grex olim mirabilis: Iohannes atque Ericus a.1997 Certaminis Francogalliae participes.


Ecce Telekomianum Ątramen rapidissimum": Sic appellabatur Bonnensium birotatorum ordo initialis, qui timendus erat ceteris birotatoribus. Hic Christianus Henn birotat ante Ericum Zabel, Iohannem Heppner, Iohannem Ullrich, Ursum Riis.


Ecce dispensator: Valterus Godefroot (a dextris) annis nonagenariis fuit dispensator gregis Telekomiani. Hodie idem laborat pro stabulo birotario nominis ĄAstana", pro quo etiam birotat Andreas KlŲden birotator prior T-mobilianus, qui anno proximo praeterito Certaminis Francogalliae locum assecutus est tertium.

Antea Ąlabin‚ dopatori‚" (sit venia verbo, adn. interpretis) correpti erant etiam birotatores non-professionales. Georgius Huber, Germanus diu medicus Olympiacus die Saturni confessus erat se intra spatium annorum 1980 et 1990 birotatoribus iuvenibus dedisse testosteronum hormon vires exaugens. Quod nuntiatum est a Clinico Universitatis Friburgensis. Huberum statim e munere dimissum esse. Idem medicus dicitur dixisse se iniustum fecisse, Ąut evitaret peiora".

Huber medicus 64 annos natus ex anno 1980 cum cetera tum praestitit pharmacopolia Germanorum Olympiaca. Ex a.1986 eidem Hubero ab Unione Mancorum Athletic‚ necnon ex quattuor annis ab Agentur‚ Anti-dopatori‚ (Nada) mandatum est, ut dopationem impugnaret. Confessione Huberi fact‚ et Unio Germanorum Birotatorum (BDR) et Agentura Antidopatoria (Nada) se ab eodem medico seiunxerunt, qui post Andream Schmid et Lotharium Heinrich est tertius medicus Universitatis Friburgensis confessor scandalo dopatorio involutus.

In quadam relatione ipsius "SŁddeutsche Zeitung" Huber scribitur un‚ cum Petro Weibel viario exercitore quondam foederali spatio annorum octogenariorum Germanis birotatoribus non-professionalibus systematicÍ comparavisse medicamenta dopatoria. Hoc iisdem actis diurnis etiam dictum est a Georgio MŁller aque Christiano Henn quondam birotatoribus. Georgius 39 annos natus "Dopatio non incohata est a.1995 demum, sicut in grege Telekomiano, sed iam multo prius".

Petrus exercitor hodie foederalis ab Unione Germanorum Birotatorum (BRD) dicitur Ąiussus esse venire interrogandus". Georgius autem dixit iam a.1987 se circuitum in Francogalli‚ facientem ipsum a Petro accepisse dopamentum andriolum. Petrum birotatoribus dedisse etiam alia medicamenta: ĄNescio, qualia dederit, sed etiam siphunculo iniecit."

DOPATORES CONFESSI: QUI GREGIS A.1996 PARTICIPES SE DOPAVISSE CONFESSI SINT.


Ursus Riis: Qui Danus (a dextris) a.1995 cooptatus est in gregem Telekomianum, cuius dux a.1996 superavit Certamen Francogalliae Birotarium. Anno post Ursus Iohannis Ullrich (a sinistris) āadiutor ingenuus' eundem Germanum comitatus est Certamen Francogalliae superaturum. Hodie Ursus, qui est dipensator gregis CSC, eo quod confessus est se, cum fuisset birotarius activus, sumpsisse erythropoetÓnum et hormon crescentiae, factus est primus victor Certaminis Francogalliae, qui confiteretur se dopavisse.


Bertus Dietz: Qui birotarius quondam Telekomianus professionalis (annis 1994-1998) primus particeps gregis annorum nonagenariorum, qui a Iosepho D'hont culpatur dopationis, confessus est se vires suas auxisse artificialiter. Die Lunae proximo praeterito in emissione televisori‚, c.t. ĄBeckmann", res transactas mente revolvit.


Christianus Henn: Qui vir 43 annos natus postridie in actis diurnis, q.t. "Frankfurter Rundschau" confitetur Ąea, quae Bertus Dietz dixerit, maximam partem congruere cum veritate". Tamen idem director gregis Gerolsteiniani athleticus munere suo fungi pergit.


Lotharius Heinrich: Iosephus ille Belga etiam medicos culpationibus suis incluserat. Die Mercurii etiam iidem desierunt negare. Et Lotharius...


... et Andreas Schmid confitentur se birotariis Telekomianis comparasse erythropoetÓnum. Nosocomium autem Friburgense itaque eosdem medicos dimittit necnon deliberat, num claudenda sit integra divisio medicinae athleticae.


Udo BŲlts: Qui director nunc gregis Gerolsteiniani moderator athleticus (a sinistris, un‚ cum Lanceo Armstrong, a.2003) utitur foro emissionis televisoriae, c.t. "Tagesthemen", ut conscientiam suam exoneret. Idem se excusat, sed - sicut ceteri omnes - nulla affert nomina alia.


Rudolfus Aldag: Qui moderator gregis T-mobiliani athleticus die Iovis confitetur se intra spatium annorum 1995 et 2002 interdum dopavisse. Hic quoque se excusat nec dimittitur.


Ericus Zabel: Un‚ cum Rudolfo etiam idem birotarius cursŻs brevissimi diurnariis confitetur se a.1995 sumpsisse erythropoetÓnum. Adhuc incertum est, quid fiat de hŰc birotario gregis Milramiani.


Brianus Holm: Qui Danus die Iovis diurnario ipsius "Politiken Newspaper" confitetur se a.1996 gregis Telekomiani participem bis erythropoetÓno dopavisse. Brianus ita ut Rudolfus est moderator gregis T-mobiliani athleticus.

Idem rettulit birotatores Germaniae occidentalis dopationem habuisse pro re necessari‚, quia credidissent se alioquin competitoribus orientalibus fore impares. "Nobis manifestum erat orientales dopavisse - ergo necesse erat nos quoque aliquid sumeremus dopamenti; tota res facta est Hubero Universitatis Friburgensis professore consentiente, qui certior factus erat accuratissimÍ."

Interim incertum est, quid fiat de Erico Zabel, qui primus birotator professionalis adhuc activus confessus erat se usum esse erythropoetino dopamento sanguinario. In colloquio critico culminalique septem horarum, cuius participes fuerunt Ericus Zabel et Iohannes Ludovicus Stanga Italus et Iosephus van Gerwen Batavus dispensator gregis Milramiani et Martinus Mischel praepositus commercificationis**** venditionisque Brem‚ in urbe decisio est praeparata. Godefridus Batavus ĄNonnulla" inquit Ąrestant certificanda - verisimile est nos die Martis enuntiaturos esse decretum nostrum". Erici autem contractus Milramianus adhuc valet usque ad a.2008. A decreto gregis sui Milramiani etiam pendebit, num Unio Germanorum Birotatorum (BDR) Ericum Berolinensem 36 annos natum nominatura sit participem proximi Mundani Certaminis Viarii, quod m.Sept. fiet Stutgardi‚ in urbe.

___

*dop‚tiŰ,-Űnis f. - Angl. doping. cfr dopŰ,-‚vÓ,-‚tum,-‚re - to dope; dop‚mentum,-Ó n. = medic‚mentum dop‚tŰrium; medicus dop‚tor; scandalon dop‚tŰrium; custŰdÍla dop‚tŰria; index dopatorius Internationalis Organisationis Anti-Dopatoriae (WADA).

**aliptÍs,-ae m. - i.q. tractator, Franc./Angl./Theod. masseur.

***erythropoŽtÓnum,-Ó n. v. Wikipedia s.v. Erythropoetin (http://de.wikipedia.org/wiki/Erythropoetin): e Graeco ερυθρός erythrůs Ąruber" et ποιειν poieÓn Ąmachen", synonyma: EPO, erythropoietinum, epoetinum, nomen obsoletum: haematopoetinum. Idem est hormon glycoproteinicum, quod intra haematopoesin factor crescentiae valet ad erythrocyta (i.e. corpuscula sanguinis rubra) fabricanda. Itaque erythropoetinum refertur in numerum substantiarum erythropoÍsin stimulantium (Angl. ESA = ĄErythropoiesis Stimulating Agents"). Ad usum therapeuticum erythropoetÓnum biotechnicÍ fabricatum praecipuÍ adhibetur ad anaemiam curandam dialyticorum, quorum erythropoÍsis impedita est propter defectum renalem. Praeterea erythropoetini fama obscurata est numerosis scandalis dopatoriis, praesertim in athletic‚ birotari‚; propter eadem haec substantia appellata est Ądroga birotatorum". Quo plura erythrocyta praesto sunt circuitui sanguinis humano, eo aptior est ad laborandum totus organismus, quia cellulis comparatur eo plus oxygenii. Hac de caus‚ athletae erythropoetino iam ex octogenariis annis exeuntibus illicitÍ abutuntur ad vires augendas. Imprimis iis athletis, in quorum disciplin‚ maximÍ valet perseverantia, effectus eiusdem substantiae est utilissimus; at portione erythrocytorum sanguine contentorum exauct‚ augetur etiam periculum thromborum. ErythropoetÓnum (necnon omnia cetera medicamenta ex eodem derivata, e.g. darbepoetÓnum) ex a.1990 inest indici dopatorio Internationalis Organisationis Anti-Dopatoriae (WADA), ergo prohibitum est, ne hoc medicamentum adhibeatur in certaminibus athleticis. Ex a.2000 adhiberi potest methodus, qua investigetur erythropoetinum corpori non proprium etiam in urin‚ examinand‚.

Prof.Alexander Donati Italus scientista disciplinae athleticae computavit ubique terrarum circiter quingentos milia hominum se ipsos dopare erythropoetino. Idem Alexander Italus invÍnit copi‚ erythropoeini quotannis fabricat‚ exigentiam therapeuticam superari quinquies aut sexies.

Hanc relationem d.26.m.Maii a.2007 h.22.58 in periodico interretiali ĄSpiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus GroŖ praeceptor Sedis interretialis domŻsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae