Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 23

ORGANISMUS EXTREMUS

Fungos nutriri radioactivitate

Ut plantae crescunt luce solis, sic nonnulli fungi aluntur radioactivitate. Investigatores commendant, ut tales organismi extremi ibi adhibeantur, ubi radioactivitas abundat, rarissima sunt nutrimenta: in missionibus astronauticis.

Neo-Eboraco ex urbe – Cur quaedam fungorum species bene se habent in talibus sŏlîs, ad qualia nullus homo velit accedere? Wangiella dermatitidis et Cryptococcus neoformans – ut exempla afferamus - crescunt, immo luxuriant in humo substantiis radioactivis contaminatissimâ. Talis humus a scientistîs refertur in numerum "circumiectorum extremorum".


Infortunatum reactrum Tschernobylense (1994): Brevi post calamitatem investigatores invenerunt fungos melaninum continentes

Unâ autem re Wangiellam dermatitidis et Cryptococcum neoformantem similes esse multis organismis extrema circumiecta incolentibus: pigmento melanino. Arturus Casadevall microbiologus Universitatis Yeshivae Neo-Eboracensis: "Hoc pigmentum" inquit „in naturâ est ubiquitarium1. "Microorganismi autem melaninum continentes saepe sunt species, quae praevaleant in circumiectis extremis, qualia sunt sŏla radioactivê contaminata". – Haec coincidentia utrum fortuito fit an conexu causali? Arturus coepit hanc quaestionem perquirere experimentis.

Idem scientista inter se comparavit fungos duabus condicionibus variis crescentes: aut naturali radiatione solitâ aut dosi quingenties maiore. In periodico speciali, c.t. "PLoS One", Arturus refert haec: eos fungos, qui continerent melaninum, dosi radioactivâ maiore cepisse detrimenta nulla. Immo Arturus observavit eosdem fungos crevisse fortius et velocius.

Fungos energiâ radioactivâ usos fieri posse cibos astronautarum

Arturus microbiologus ex experimentis suis concludit radioactivitatem a quibusdam fungorum speciebus adhiberi ad energiam accipiendam. Necnon melanino fieri posse, ut energia radioactiva in energiam fungorum chemicam transformaretur. Inde sequitur hos fungos esse autotrophos, i.e. non obnoxios esse substantiis organicis ab aliis organismis fabricatis. Hoc contrarium est opinioni biologorum communi, quae valuit usque nunc.

Arturus autem scribit fungos „radioautotrophos" (ut ita dicamus) simili ratione operari ac plantas photosyntheticas, quae pigmento chlorophyllo energiam lucis solaris mutent in energiam chemicam (sacchari glycosi2, cuius moleculae postea inter se coniunguntur, ut fiant amylum).

In Arturi eiusque collegarum mentes subiit talia experimenta instituere iam quinque annis ante, cum in destructo reactro Tschernobyliano invenirentur fungi nigri melanino abundantes, qui ibi crescebant in parietibus.

Scientistae iam excogitaverunt, quomodo usuri essent re a se inventâ: fieri posse, ut astronautae itinera maiora per universum facientes talibus fungis actinotrophis3 vescerentur tamquam cornu copiae inexhauribili4.

1 ubiquitârius,-a,-um: v. René Hoven, Lexique de la Prose Latine de la Renaissance, Leiden/New York/Köln (E.J.Brill) 1994, s.v.

2 glycôsum (sc. saccharum), -î n.

3 actînotrophus,-a,um: i.q. radios comedens.

4 inexhauribilis,-e: v. Hoven, op.mem., s.v.

Hanc relationem d.23.m.Maii a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae