Annus
2 0 0 7


SPIEGEL ONLINE - 13

SEDES VATICANA

Papam reposcere missam Latinam

Iam saepius Papa Benedictus XVI. fidei catholicae interpretatione conservativ‚ effecit, ut mundus obstupesceret. At documentum papale, quod hodie publici iuris factum est, fortasse memoriae mandabitur ab historicis: In eodem enim papa scribit se velle, ut missae denuo celebrentur lingu‚ Latin‚.

Ex Urbe Ė Quadraginta annis post Concilium Vaticanum Secundum Papa Benedictus XVI. vult maiorem vim attribuere linguae Latinae in miss‚ catholic‚ adhibendae. Se respectu conventuum internationalium in annos frequentiorum commendare, ut precationes maiores in liturgi‚ denuo dicerentur LatinÍ.


Papa Benedictus XVI: Latinae linguae attribui vim maiorem

Simul in scripto apostolico hodie divulgato, c.t. "Sacramentum Caritatis", Papa clarÍ renuntiavit cenae sacrae a catholicis atque protestantibus communiter habendae.

De usu Latinitatis ecclesiastico restaurando Romae iam diutius disputatur. In documento autem papali, quod 120 paginas complectitur, dicuntur haec: "Bonum est praeter lectiones et homiliam et preces christifidelium missam celebrare lingu‚ Latin‚; item precationes notissimae ab ecclesi‚ traditae dicantur LatinÍ necnon fortasse nonnullae partes canantur choro Gregoriano." Expressis verbis Papa Germanus rogat, ut in futurum seminarii sacerdotalis participes discant ĄSacram Missam Latinam intelligere atque celebrare."

"Hac re non fovebitur fides"

Itaque in ecclesiis Germaniae catholicis in loco verborum usque nunc solitorum, quae sunt "Vater unser, der du bist im Himmel", nescimus an mox dicatur "Pater noster, qui es in caelis". In missis Vaticanis aut papalibus verba consecrationis et precationum solent dici LatinÍ. Pontifex Maximus in scripto suo verbis effert commendationes suas congruere cum Concilio Vaticano Secundo.

CONCILIUM VATICANUM SECUNDUM

Secundum Concilium Vaticanum (1962 - 1965) su‚ aetate quodammodo erat milliarium Ecclesiae Catholicae. Per annos episcopi atque cardinales luctati erant de Ąecclesi‚ aperiend‚". Qui voluÍrunt impellendo aperire portam aetatis modernae. Indicio huius aetatis mutatae erat ecclesiam se avertere a miss‚ Latin‚ et liturgiam reformare. Sed tum usus Latinitatis non vetitus est expressis verbis. In missis enim Vaticanis aut papalibus verba consecrationis et precationes solent dici LatinÍ.

Conferentia episcopalis [AAS 71,911] Germaniae primo nullam sententiam de scripto papae dixit. "Hoc scriptum" Carolus Lehmann cardinalis conferentiae praepositus inquit Ąindiget analysi subtili". At Professor Clemens Richter theologus catholicus liturgiae peritus, qui docet in Universitate Monasteriensi, dissuadet, ne ecclesia revertatur ad Latinitatem. ĄQuid iuvat missa sacra LatinÍ celebrata, nisi homines sciunt linguam Latinam - hac re non fovebitur fides." Etiam plerosque sacerdotes parum callÍre linguam Latinam.

In scripto papali, quo multis in rebus peculiaribus tractantur ritŻs missae et eucharistiae celebrandae, Benedictus praeterea recusat, ne hominibus, qui divortio facto novum conubium iniÍrint, pateat aditus ad sacramentum communionis. Sed Papa concedit in hac re agi de Ąpastorali problemate spinoso et intricato". Expressis verbis dicit: "At ii, qui divortio facto novum iniÍrunt conubium, adversus condicionem suam manent ecclesiae participes."

Sacerdotum castimonia caelibatusque

Christianos non catholicos Ąnon posse accipere sacramentum communionis". Necnon Benedictus addit haec ferÍ verba: ĄEtiam minus consentaneum esset hoc concelebrare cum officialibus aliarum ecclesiarum." Item Germanus papa clarÓs verbis affirmat sacerdotibus interdictum esse venere. "Caelibatus sacerdotalis, qui vivitur maturÍ et laetÍ et devotÍ, maximÍ prodest ecclesiae atque societati."

Praeterea Benedictus XVI. a politicÓs flagitavit, ut recusarent lÍgÍs, quibus permitterentur abortio et euthanasia et coniugia homosexualia. De bonis Ecclesiae catholicae, quae ad has res spectarent, ne disputaretur. Gubernatio enim Italica mense praeterito post longas disputationes comprobaverat lÍgem consortii vitalis primo adumbratam. Qua lÍge, si valebit, primum omnium cinaedi et tribades curare poterunt, ut consortium suum, id est ratio sua convivendi, secundum lÍgem rata habeatur.

Hanc relationem d.15. m.Iul. a.2007 in periodico interretiali ĄSpiegel online" publicatam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus GroŖ praeceptor Sedis interretialis domŻsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae