Annus
2 0 0 7


DYNAMICE GREGALIS

DYNAMICE GREGALIS

Blattas dirigi a robotoribus

Scripsit Holger Dambeck, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Bestiae congregari possunt cum machinis: Gregi enim investigatorum internationali contigit, ut robotores pusillos gregi blattarum associaret. Necnon factum est, ut machinae vim haberent ad mores blattarum gregales.

Haec investigatio fuit diuturna. Per triennium grex scientistarum Francogallorum et Belgarum et Helvetiorum studuit communitati blattarum atque robotorum efficiendae. Per spatium duorum et dimidii annorum robotores pusilli sunt confecti. Qui longitudine sunt ternorum centimetrorum - tantâ quantâ sunt etiam blattae, quorum nomen entomologicum est Periplaneta americana. Scientistae volebant eadem insecta congregari cum machinulis, quae loco antemnarum instructae sunt instrumentis sensoriis, nec moventur pediculis, sed rotulis.

Cum investigatores primum conarentur blattas associare robotoribus pusillis, successus experimenti bonus visus est remotissimus: Gregorius (Grégory) Sempo ethologus Universitatis Liberae Bruxellensis a SPIEGEL ONLINE interrogatus: "Bestiae" inquit „evitaverunt robotores". Entia mechanica blattis visa esse periculosa. "Blattae eo demum tempore non iam aufugerunt, quo robotores a nobis signati sunt odoramentis, quae blattis sunt propria."

Sed etiam robotorum programmatio post priora experimenta fuit adaptanda: "Robotores" Gregorius inquit „initio non prospiciebant nisi per distantiam quinque vel sex centimetrorum. At quia robotores et bestiae moventur relativê celeriter, saepius factae sunt collisiones."

Robotores tamquam insecta agentes

Deinde autem id contigit, quod investigatores voluerunt: Robotores a blattis comprobati sunt ut consortes consanguinei. Hoc contigit, quia robotores ita programmati erant, ut se gererent more blattarum, e.g. petere loca tenebrosa et imitari mores gregis blattarum. Robotores programmatis gratiâ in blattarum grege se movebant autonomê - non necesse erat, ut iidem dirigerentur telemoderatione investigatorum.

BLATTAS A ROBOTORIBUS DIRIGI


Ecce coloniam bestiarum et machinarum: Eo demum robotores a blattis comprobati sunt socii consanguinei, quod odoramentis instructi erant, quae blattis sunt typica.


Mos blattarum typicus: Et blattae et robotores se abdunt gregatim.


Cavendum fuit: In initio investigatoribus invitis bestiae verae et falsae inter se colliserunt. Programmate robotorum mutato problema solutum est.


Ecce novum morem gregalem: Robotores transprogrammati tantum valuerunt ad gregem blattarum, ut eaedem contra morem solitum etiam aufugerent ad loca minus tenebrosa.

"Robotores" Gregorius inquit „ita erant programmati, ut remanerent in receptaculo, si idem erat obscurum eidemque inerant sat multae bestiae aliae." In omnibus casibus aliis generatro numerorum fortuitorum decisum esse, utrum insecta artificialia receptaculum relinquerent necne, idque bis in secundâ.

Deinde investigatores observaverunt, quomodo cooperarentur bestiae cum robotoribus consortibus suis. Ad hunc finem adipiscendum iidem primo duo receptacula praeparaverunt, quae fuerunt umbracula latitudine 15 centimetrorum, sub quibus primo essent tenebrae aequales. Scientistae in periodico c.t. „Science" referunt duodecim blattas et quattuor robotores pusillos reverâ se gessisse tamquam gregem uniformem: eosdem se distribuisse et sub umbracula se abdidisse ita, ut expectandum esset computatione exemplari facta et grege probatorio 16 blattarum verarum observato.

Deinde investigatores unum umbraculum fecerunt pellucidius ideoque receptaculum lucidius. In 73% (septuagenis ternis centesimis partibus) experimentorum insecta congregata sunt sub umbraculo obscuro et in 27% (vicenis septenis centesimis tantum partibus) sub umbraculo lucidiore. At si investigatores quattuor robotores ita programmaverunt, ut peterent potius receptacula lucidiora, iidem in 61% (sexagenis una partibus centesimis) experimentorum potuerunt totum blattarum gregem cogere, ut se sequerentur. E contrario reliquis 39% (undequadragenis centesimis) casuum robotores unâ cum toto grege blattarum se receperunt in receptaculum obscurum.

Ducem factum esse nullum

"Fieri potest" Gregorius inquit „ut gregem blattarum ducamus in receptaculum, quod blattis ipsis non soleat placere". Experimentis potuisse demonstrari artificiales consortes bestiarum verarum moderari posse moribus totius bestiarum gregis aut examinis. „At ducem gregis" Gregorius ethologus verbis effert „programmare non potuimus". Nam in 39% (undequadragenis centesimis partibus) saltim casuum veris bestiis contigisse, ut voluntatem suam ad verum adducerent.

Gregorius autem postquam blattas artificiales cum naturalibus comparavit, invenit artificiales adhuc nimis simpliciter constructas esse: "Robotores" inquit „sunt intelligentiâ minore". Artificiales blattas nihil scire nisi cognoscere receptacula et bestias numerare circumiectas. E contrario naturales blattas multo plura scire, e.g. easdem scire nutrimenta investigare et prolem propagare. Ergo via, qua veniamus ad artificialem blattam perfectam, est adhuc longior. At verisimile est hanc rem a plerisque hominibus non doleri.

Hanc relationem d.16.m.Nov., h.11.22, a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit versionemque appendiculâ lexicographicâ instruxit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae