Annus
2 0 0 7


stern

SUBLIGARIA CALVINIANA VICTORIOSÊ TRIUMPHARE


"Nil interponam mihi meisque bracis Calvinianis" – his verbis Brooke Shields puella quindenaria annis septuagenariis effecit, ut censores indignarentur vehementissimê.

Scripsit Julia Mäurer, in Latinum convertit Nicolaus Groß


Utrum in causâ est subligarium brevitas an illorum formositas, a quibus geruntur? Calvinus Klein designator effecit, ut denuo decêret subligaria costulata* gerere necnon toechocollematîs* lascivîs curavit, ut hominum oculos ad merces suas converteret. Hôc autumno celebratur notae Calvinianae iubilaeum viginti quinque annorum.


"Scin’ quid interponam mihi meisque bracis Calvinianis? Nihil!" Propter hanc confessionem Bruciae (Brook) Shields puellae quindecim demum annos natae lascivam septuagenariis annis exeuntibus in Americâ procella erupta est indignationis. Dictitatum est opprobrium paedopornographiae. Et haec omnia propter actionem commendaticiam, qua venderentur bracae Genuenses Calvini Klein designatoris. Verisimile est Bruciae illo tempore nihil defuisse nisi apta subligaria, nam subligaria costulata litteris initialibus „CK" illustribus signata ex a.1982 (millesimo nongentesimo octogesimo secundo) demum venaliter prostabant....

Ecce subligaria supra et infra induenda


Ecce vir, quo omnia incohata sunt: A.1982 Bruce(us) Weber in Graeciâ photographavit Tim(otheum) Hintnaus Americanum saltorem perticarium* necnon olympionicam, ut incoharet commendationem propagandam subligarium Calvini Klein.


Non solum catulastros angustis subligaribus costulatis* indutos esse venustos, a.1991 Karena Mulder demonstravit. Eadem modella a Bruceo Weber celebratissimo photographata sub dio pandiculabatur corpore optimê exercito, quod nullâ re indutum erat nisi xylinis subligari tenuissimo.


Marci (Mark) Wahlberg venter undulatus* ita spectabat ad notam fabricationis Calvini Klein ut nomen subligari inscriptum. A.1992 îdem Americanus, qui adhuc appellabatur Marky Mark et vitam sustentabat musicâ Rapianâ, a Calvino Klein designatore munus accepit subligaria ostentandi.


Marcum Wahlberg comitans haec iuvenca annis nonagenariis ineuntibus in claritudinem pervênit: Calvinus Klein unus e prioribus invênit, quantas facultates habitura esset Catharina (Kate) Moss, quae illo tempore adhuc erat vultu innocenti, eandemque obligavit ad subligaria commendanda.


A.1995 Joel West modellus* et histrio femora pandit subligaribus Calvinianis indutus. Calvinus Klein volebat toechocollematis subligaria sua commendari protervê, tamen etiam speciosê.


Ecce subligar viro communi destinatum: Non solum modelli, sed etiam musici et histriones, velut Antonius Sabato Minor a.1997, faciem necnon, licet perfectê exercitum, corpus suum offerebant photographanda, quibus commendarentur subligaria Calviniana.


Haec iuvencula et oculis et capillis lascivissima est Cristy Turlington modella illustrissima, quae a.2000 a Mario Testino photographo famosissimo photographata est, induta semipellucido subligari Calviniano.


Ignotum est, quot autocineta quantum detrimenti ceperint, ex quo Travis(ius) Fimmel a.2001 ostentaverit subligaria Calviniana. At constat Londinio in urbe toechocollema Travisii Calvinianum fuisse de medio tollendum, cum membra consociationis autocinetistarum lamentata essent animos mulierum autocineta gubernantium imagine Travisii aspectâ tam vehementer a gubernando averti, ut vehiculis retardatis efficerentur et constipationes et collisiones.


Redeamus ad initia: Fridericus (Freddie) Ljungberg, sicut etiam Timotheus Hintnaus primus modellus Calvinianus, est athleta, praeceptor scilicet Suetici gregis pedifolliarii nationalis, necnon omnibus dotibus naturae est praeditus, quibus egeat modellus Calvinianus: attractivitate venereâ et corpore perfectê exercito et conspectu oculorum, quo tam vehementer tempteris, ut a Friderico emas quodlibet subligar costulatum.


En subligaria, quibus fiat et calor necnon bonus conspectus: Non iam solus Fridericus Ljunberg ostentare solet subligaria Calviniana, sed ca.2006 subligaria Calviniana commendavit Nataliâ Vodianovâ modellâ comitante.

In subligaribus suis commendandis Calvinus numquam sibi temperavit, quin provocaret lasciviis et nuditate. Nimirum – subligaria enim solent geri ad cutem ipsissimam. Velut a Marcus (Marky) Mark: ventre undulato, manu genitalibus appositâ. Sic enim îdem musicus quondam rapianus annis nonagenariis in toechocollemate se ostentavit subligar commendans. Marcus musicus et histrio per annos faciem vel potius corpus obtulit ad subligaria Calviniana commendanda. Qui erat unus ex numerosis hominibus famosis, qui augerent subligarium venditiones. Sive Catharina Moss sive Christiana Turlington sive Carina Mulder: modellae annorum nonagenariorum illustrissimae a photographis bene famatis, quales sunt David Sims et Petrus Lindbergh et Bruceus Weber libenter photographabantur subligaribus Calvinianis indutae. Necnon in claritudinem venêrunt viri venustissimis subligaribus induti, quales sunt Antonius Sabato Minor et Travisius Fimmel et Fridericus Ljungberg lusor pedifollii.

Calvinum esse famâ puri viri Americani, qui sit integer vitae scelerisque purus

Tamen Calvinus Klein nequaquam famam sibi contraxit conficiendae modae lascivae et +extravagantis, sicut Donatella Versace et Iohannes (John) Galliano Diorianus. Reverâ Calvinus Klein modae confector, qui a.1968 (millesimo nongentesimo duodeseptuagesimo) cum Barry Schwartz, quo iam ex iuventute suâ coniunctus est, condidit commercialem notam suam propriam, Americanam elegantiam modae puram: Nota Calviniana enim insignis est secturis simplicibus, materiis optimae qualitatis, coloribus decentibus. Hoc haud minus valet ad Calviniana subligaria; ceterum eadem praeter modarias res accessorias et myra et collectionem domesticam partem tantum faciunt mercium, quae praebentur ab hac negotiatione internationaliter prosperâ.

Calvinus, ut est mercator callidus, unus fuit ex prioribus designatoribus modariis, qui cognoscerent lucrosum esse nomen proprium subligaribus inscriptum. Calvinus id assecutus est, ut e vestimento cottidiano, quale est subligar xylinum, faceret obiectum modae designatae eo, quod inficeta subligaria costulata prolongavit centimetris decisivis et iuncturam subligaris, quae hodie haud raro emicat e virorum bracis Genuensibus demissioribus, instruxit litteris sui nominis initialibus: "CK". Subito subligaria xylina fissurâ anteriore instructa habebantur pro signo elegantiae et virilitatis. Annis octogenariis, quibus multi designatores eorumque moda pro cinemate Hollywoodiano ferê tanti valebant quanti ipsi histriones, Calvino quoque contigit, ut subligaria sua scaenis imponeret aptissimê, velut a.1985, quo primâ in parte trilogiae fictionis scientificae „Back to the future" (Reditus ad tempus futurum) Michael J. Fox protagonista in cinemateorum albis visificis apparebat subligari Calviniano indutus.

Calvinus designator a.1997 propter iubilaeum notae suae commercialis quindenarium a diurnariis interrogatus: "Nos" inquit „e subligari facimus rem venustam, qua omnes delectentur, omnes fruantur". Apparet nondum desiisse delectari modae confectores necnon modellas modellosque. Nam pro hornotinâ commendatione modariâ autumnali-hiemali iam obligatus est histrio Djimon Hounsou, cuius imagine solitâ cum formositate ornantur toechocollemata subligarium Calvinianorum.

Hanc relationem d.20.m.Sept., h.10.17, a.2007 in periodico interretiali „Stern.de" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae