Annus
2 0 0 7


De Iacobo Casanova

De Iacobo Casanova (1725-1798)

Anno 1778 mortuus est Iacobus Casanova, annum agens tertium et septuagesimum. Parentes habuit Zanettam Farussi et Caietanum, qui actorum scaenicorum munere fungebantur, sed re vera cuiusdam patricii filius notus fuit. In exteras nationes eo consilio Casanova multum peregrinatus est, ut innotesceret praesertimque ut mulieres ad se pelliceret. Quarum quidem numerus - si huic mulieroso homini fides est praestanda - etiamsi ad viginti et centum circiter fuisse traditur, tamen longe distat a tribus milibus mulierum, quas Franciscus Sinatra amaverit, vel a mille et ducentis earum (hos numeros saepe scriptos legi), quae ex animo Ioannis F. Kennedy, illius Americanorum Sept. praesidis, severiores de re publica administranda curas depellere conatae sunt. Utrum nobiles an plebeiae mulieres essent, doctae an indoctae, pulchrae an turpes, nihil huius viri Veneti intererat, qui earum artes amatoriasque facultates percensuit eo in opere, quod "Mémoires de ma vie" inscribitur. Cum se magnum virum ac doctissimum philosophum Casanova mentiretur, accidit ut is Francisco Mariae Arouet (Voltaire) parum gratus esset ac "tumidum stultumque animal" a Iacobo Boswell aestimaretur. Attamen sunt qui et id scribendi genus, quo Casanova usus est, et speciosam eloquentiam, qua sine dubio praeditus fuit, magni faciant: morum specimen, qui saeculo XVIII invaluerint, quodammodo Casanova fuisse. Cuius quidem viri cum singula persequi longum sit -delator fuit et in chartarum ludo fraudator -restat ut de duobus libris Italicis mentionem faciam, quibus Iacobi Casanova vita diversimode existimatur: 1) Robertus Gervaso ("Casanova", Rizzoli, Milano,1974); 2) Aloysius Baccolo ("Vita di Casanova", Rusconi, Milano,1979).

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae