Annus
2 0 0 7


TERESIA ABVLENSIS

TERESIA ABVLENSIS

Regni Gothorum in Hispania restitutio post cladem Arabicam completa est medio fere saeculo quinto decimo (XV), regibus catholicis Isabella et Ferdinando coniugibus. Illa aetas sub signo Crucis felicissima in re militari, fuit celeberrima etiam in re ecclesiastica atque in ambitu culturae Christianae.

Ad coetum eorum, qui huc attulerunt, pertinet Teresia, a cognominibus parentum uocata Cepeda et Ahumada. Viginti annos nata, ingressa est claustrum Carmelitarum sub titulo Incarnationis in sua natiua urbe Abula, ibique transegit annos uiginti, cauens quidem omnia, quae possent eius turbare conscientiam, sed quandam sitim percipiens alicuius, quod ab illa desideraret Dominus Iesus.

Lumine librorum de prece mentali, quos scripserant sancti Francisci filii fr. Alfonsus Matritensis et fr. Franciscus Osuna, mota Teresia mox intellexit id, quod se deficeret, utique esse precem internam. Quam quidem aliquanto postea descripsit his uerbis: „Prex interna, mea quidem sententia, nihil aliud est quam fida et amicalis communio cum Deo; idque effusum et pluries iteratum colloquium cum Eo, quem scimus amare nos".

Quod diu sategerat, id ei tandem patefactum est post gravem morbum, cum peculiaribus gauderet indiciis Dei beneuolentiae, inter quae praestabat statuella Domini Iesu flagellati. Cuius flagranti amori erga semet uolens digne respondere, petiuit a Domino, ut sibi tandem concederetur perseuerantia efficax.

Sex annorum spatio feliciter mutatur Teresia, consiliis fulta Francisci Borgiae - tunc temporis praefecti Societatis Iesu, olim uero ducis Gandiae in Hispania Gothica -, sed imprimis Petri Alcantarini, denuo fratris ex Ordine Minorum sancti Francisci. In Teresia maturescit consilium Carmelitarum ordinis renouandi seu reducendi ad priscam regulam, quod ceterum in ea uelut sigillatur dono mysticae transuerberationis lancea diuini amoris.

Non sine difficultatibus a parte praefecti prouincialis Carmelitarum, Teresia ualuit condere Abulae claustrum nouum sancto Iosepho dicatum, ubi mox habitauit una cum quattuor sororibus uoluntariis e domo Incarnationis. Opus Teresiae creuit non solum Abulae, sed etiam in Castillia, postea uero in tota Hispania, imprimis propter illuminatam mentem et euangelicam caritatem Carmelitarum patris generalis cognomine ‘de Rubeis’.

Praeter asperas sententias Inquisitionis, quae unam tantum audiuerat partem, nempe Carmelitarum laxatorum, Teresiae contigit non solum noua condere clustra feminea, sed etiam masculinum renouare Familiae ramum, hortatu quidem fr. Ioannis a Cruce, sed imprimis opera fr. Hieronymi Gratiani.

Septembri mense anno millesimo quingentesimo octogesimo secundo (1582) Teresia contulit se in claustrum Albae de Tormes eo consilio, ut iuuaret amicam suam, illius regionis bonam principissam infirmam. Quae quidem paulo post conualuit, sed Teresia in grauem morbum incidit, qui eam adduxit ad mortem die quinto decimo sequentis mensis Octobris.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae