Annus
2 0 0 7


De pruniplacenta (

De pruniplacenta (Plumcake)

Quid pruno et placentae ab Anglicis coquis creatae, quae "plumcake" appellatur, commune est? Nihil, puto, sed lectoribus hypoteses proponere licet! Facilis confectu, placenta haec hospitibus vestris, nisi saccharo vel butyro salutis causa abstinere debeant, gratissima erit.

Tibi comparanda sunt
quarta pars chiliogrammatis tritici farinae,
par pondus sacchari,
par pondus optimi butyri,,
ova tria et ovi vitelli (id est gilvae sphaerulae) duo

parvum poculum rhomii, id est sacchari officinarum temeti,

uvae passorum acinorum hectogramma unum,
sal.

Butyrum die antecedente ex armario frigidario extrahe, ut mollis fiat. In vaso figulino butyrum pone et cochleari ligneo commisce, donec globus nullus aspiciatur. Dein saccharum paulatim superadde, rotundum motum non intermittens: intercluso aëre albescebit mixtura. Posthac singula ova infunde, cochleari unumquodque omnino commiscens, et ovi vitellos. Salis aliquantulum totamque farinam sensim superadde, neque circumagi desinet cochlear. Postremo rhomium et acinos impone et aequaliter disperti. Mixturam in ferream formam ad hoc confectam infunde, si tibi deest in rotundam formam in medio perforata; quarum alterutram aluminii folio butyro peruncto induc. In furno medio aestu ardenti colloca, in est centum et octoginta circiter gradibus Celsianis, unam fere horam exspecta, ex furno detrahe neque ex forma educ donec calorem amiserit. Cum vino dulci et robusto (e. g. Italicum Cossyrae vinum passum vel Hispanicum Xerense fulvum vinum).

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae