Annus
2 0 0 7


De Iosepho Occhialini (1907-1993)

De Iosepho Occhialini (1907-1993)

In oppido Foro Sempronii, ubi die 5 Dec. 1907 Iosephus Occhialini ortum habuerat, hic vir hodie commemoratus est.

Fuit enim Iosephus, quem 'Beppo' amici et discipuli appellabant, peracutus in abdita atomi natura ac disiunctione explicanda investigator atque nova particula (quorum nomina, Latinis videlicet ignota, nos 'positrona' et 'piona' fortasse dicere possumus) eo in corpusculo individuo, quod a Democriti temporibus 'atomos' vocitari solet, miro mentis acumine invenit. Qui vir nonnulla experimenta ad physicam disciplinam spectantia plerumque extra Italiam, e qua anno 1934 emigraverat, perficere potuit atque ex ipsis emolumenta haud spernenda acceperunt alii viri docti, sicut Patricius Blackett et Caecilius Powell, quorum ille anno 1948, hic anno 1950 praemio Nobeliano honestatus est. Iosepho autem, quem eodem honore plerique dignum putaverant, praemium 'Wolfianum' tributum est, quod, etsi non tam notum sicut Nobelianum, pari tamen auctoritate inter physicarum rerum cultores gaudet.

Sicut alii eiusdem disciplinae viri peritissimi, ita et Iosephus in illud maxime studium incubuit, quod ad vim unam inveniendam pertineat, qua omnes aliae huius mundi vires in unum reduci possint. Quattuor sunt hae vires, nempe 'gravitationalis', 'electromagnetica', 'fortis', 'debilis'; quae in hoc differunt, quod diversa est ipsarum potentia. Vis electromagnetica ex. gr. centies minus potens est quam vis fortis, at miliens fortior quam vis debilis. Haec autem gravitationalem superat adeo, ut vis debilis repraesentari arithmetice possit tantum numero 10, quem triginta sex zera sequantur. Nam vis gravitationalis solummodo illis in corporibus animadvertitur, quorum immensa sit materia, ut sunt asteres et planetae.
His rebus leviter tactis, ad Iosephum redeundum est, qui fuit vir singularissimus (v. g. verba Anglica, quibus saepius utebatur, modo peculiari pronuntiare solebat, etiamsi Constantia Dilworth, eius uxor, Angliceloquens esset), ut e quibusdam photographematis et colloquiis percontativis patebit, quae in locis interretialibus infra relatis inspici et audiri possunt. Die 30 Dec. 1993 Lutetiae Parisiorum mortuus est Iosephus Occhialini.

1) <http://tinyurl.com/2pksax>

2) <http://tinyurl.com/3a4gaa>

3) <http://tinyurl.com/2vm4rv>

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae