Annus
2 0 0 7


24

24.03.2007

I. In oppido Britannico cui nomen Huddersfield fabella scaenica de tribus porculis deque lupo a liberis agenda proscripta est. Sunt enim qui credant opusculum Mahumetanis molestum et putidum esse, nam prophetae Arabici sectatoribus non licet porcinam edere:

<http://www.cronaca.com/archives/000563.html>

Nec de immundis animalibus licet dehinc legere:

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/england/2818809.stm>

II. De die natali "novi imperii Romani" concelebrando:

<http://www.welt.de/politik/article774958/
Die_EU_sollte_dem_roemischen_Reich_nacheifern.html
>

III. Utrum in re publica Turcorum gubernanda nulla ratio cum rebus divinis
habenda sit necne:

<http://www.welt.de/politik/article774596/Erobert_Erdogan
_die_letzte_Bastion_der_Saekularisten.html
>

IV. Francofurti iudex librum Mahumetistarum sacrum profert ut cuidam marito ignoscat qui uxorem mulcare solebat:

<http://www.lemonde.fr/web/article/0,1-0@2-3214,
36-886976@51-882517,0.html
>

V. De rebus in Oriente gestis dum saeviebat bellum alterum, de lustris, de historiographis:

<http://www.lefigaro.fr/international/20070324.FIG000000994_
les_femmes_de_reconfort_embarrassent_le_japon.html
>

VI. In oppido antiquo Indico cui nomen Muziris figlina opera Romana recens inventa sunt:

<http://www.dailyindia.com/show/127892.php/Archaeologists
-unearth-Roman-era-artefacts-in-Kerala
>

Dabam a.d. IX Kal. Apr. a.s.n. MMVII e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae