Annus
2 0 0 7


Esse volunt vacuas hoc tempore Birmanenses

Praesagium de Birma futura

En iam millenni vicesimus incipit annus;
exiit ex Birma nuntius ille novus:
Aung San Suu Kyi est inclita praeses mortua. Summo
funus honore illi Birma hodie celebrat.
Ex multisque duces veniunt terris, memorantur
iam merita illius nunc iterum atque iterum:
quam multos annos, patriae populoque libertas
ut demum fieret, vincula pertulerit;
ex captiva quomodo praeses deinde creata
bis quinos patriam rexerit illa suam
annos feliciter, populi ut levaretur egestas,
navans usque operam. Divitiae ex oleo,
venit quod peregre, redeuntes denique prosunt
nunc populo: Ludum, scribere ubi liberi
perdiscant, vel vicus nunc habet ultimus, ire
non diti soli iam licet ad medicum.
Sed tamen a nonnullis praeses carpitur illa:
Fame premuntur adhuc multi homines misera;
astynomi, nummos sat multos si offeris illis,
impune amittunt; multa puella facit
paupertate coacta indignum corpore quaestum.
Denique cur matri filius ipse decem
successit post annos? Num regina videtur
illa sibi, heredi tradat ut officium?
Respondent alii: Cives illum voluere.
Multa licet mala sint: Tertius et decimus
pulso a dictatore annus modo nunc numeratur.
Tam parvo miseram tempore quis poterit
omnibus in rebus felicem reddere terram?
Multo iam melius quis negat hunc populum
vivere nunc quam crudeli regnante tyranno?
Tranquillo exilio quod tamen is fruitur
dictator sceleratus nec poenas dabit ullas,
displicet – at nulli amplius ille nocet!
Sic utinam in Birma incipiat vicesimus annus!
At fortasse ad nos nuntius hic veniet:
Aung San Suu Kyi obiit captiva in carcere; laudes
omnibus in terris nunc memorantur ei:
quam multos annos, patriae populoque libertas
ut demum fieret, vincula pertulerit.
At tamen ipsa haec in patria captiva siletur;
dicere non de illa qualiacumque licet.
In plateas homines nunc multi exire conantur,
collaudare illam, poscere iustitiam,
impetrandae cui totam vitam ipsa dicabat.
Mox sed permulti conveniunt milites,
cives innocuos oppugnant, vulnera saevis
infligunt armis; diffugiunt homines.
Aung San Suu Kyi clam noctis tenebris sepelitur
ignotoque loco, ne quis eam videat.
Haec aut illa manent Birmam venientibus annis.
Libertas populo anne tyrannis erit?
Quid sit futurum, decernitur hisce diebus.
Frangat mox utinam vincula Birma sua!

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae