Annus
2 0 0 9


Tricies centena milia

Tricies centena milia

Increscit aegritudo plerorumque Gallorum - sicut recens populi interrogatio confirmat - contra Nicolaum Sarkozy, rei publicae praesidentem, qui iniusta et inania contra difficultates oeconomicas agere a plurimis putatur: tricies centena milia reclamantium Jovis die in foris Lutetiae et ceterarum urbium et oppidorum congregati sunt. Operistitio magno interfuerunt praecipue traminum ductores, scholarum magistri, medici cum aegrorum ministris et ministrabus, scribae publici Nicolaum propterea incusantes, quod pecuniam ad argentarias tantum servandas, non ad operarios et laboratores sustinendos consumpserit.

In CCXXIX locis reclamatum est: maximae congregationes Lutetiae Massiliae Gratianopoli Lugduni habitae sunt. Bernardus Thibault, dux CGT, maximae laboratorum societatis "Regimini - inquit - nobiscum disputandum est et de laboris paucitate et de salariis augendis et de pecunia publica recte occupanda et de regiminis deliberationibus; neque officinarum domini insontes sunt."

Praesidens Nicolaus Sarkozy pridie non de difficultatibus oeconomicis sed de civium securitate in insula quadam turbulenta cum diurnariis colloqui maluerat; se ad hoc concivium difficultates bene intellexisse, sed nullum aliud vectigal ditioribus imponendum esse. Cuius adversaria ante biennium profligata Segolene Royal reclamantibus se coniunxit rectores "superbos et ineptos" appellans.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae