Annus
2 0 0 9

Ex Nigeria periculum

Severius abhinc in aŽriportus ineuntes inspicientur: redit caedium timor.

- Herimannus Novocomensis - 30/12/2009
Usque ad annum MMXX
Liu Xiaobo, magister Sinensis, dissensionum causa condemnatus est. - Herimannus Novocomensis - 26/12/2009
Gelu ex arctois regionibus
Frigore insolito obsidentur Europa et USAe regiones orientales. - Herimannus Novocomensis - 21/12/2009
Livni in Britannia persona non grata
Ductrix oppositae partis Israeliae iter Londinense cancellavit, apprehensionem timens. - Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 16/12/2009
De emissionibus obnoxiis moderandis
Hafniae de caeli commutationibus tam in palatiis quam in viis agitur. - Herimannus Novocomensis - 13/12/2009
Ubi reus effectus tepidariani?
Hafniae incipiunt negotiationes 192 terrarum mundi de calefactione athmosphaerae necnon necessitate emissionem CO2 minuere. - Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 07/12/2009
Baronissa haud omnisciens...
Nova ministra rerum exterarum UE non valuit respondere ad multas rogationes parlamentariorum.
- Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 03/12/2009
De Russo tramine extra orbitas
Indagatores tromocratas caedem perpetrasse suspicantur. - Herimannus Novocomensis - 29/11/2009
Europa sine Turcia et Ucraina

Tantum Islandiae terrisque Balcanicis licebit Unionem Europaeam intrare. - Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 26/11/2009
Dux Azerorum vi Armenis minatur...
...si sermones ambarum gentium de futuro statu Carabachiae Superioris nullum producent effectum. - Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 22/11/2009
Silvii Berlusconi versio Latina
Septimana praeterita Ephemeridi aliquid insolitum accidit: prima pagina actorum diurnorum Italicorum "Il Giornale"... - Herimannus novocomensis - 18/11/2009
Liberetur Aung San Suu Kyi!
Praesidens Civitatum Americae Unitarum animosam mulierem defendit. - Herimannus Novocomensis - 16/11/2009
Sequestratio meschitarum in USA
FBI vult confiscari quattuor meschitas caeliscalpiumque luxuriosum Neoeboracense propter iunctiones cum regimine Iraniae. - Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 13/11/2009
De procella in Honduria
America media hurricano afficiuntur, de civitatibus USAe meridionalibus pertimetur. - Herimannus Novocomensis - 09/11/2009
Furens suos necat
Miles US-Americanus sclopetando vita privavit 12 collegas - Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 06/11/2009
Electiones Afganorum in periculo
Abdullah inopinate regreditur - Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 02/11/2009
Ictus sanguilentus in cives urbis Peshawar
In Pachistania ob ictus bombiferos terroristarum iam plures homines moriuntur quam in vicina Afganistania. - Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 29/10/2009
Tertius quisque nescit
30 centesimae viro HIV laborantium in Unione Europaea sui morbi ignari manent - nuntiat Commissio Europaea. In terris postsovieticis res etiam peius se habeant. - Stanislaus Varsoviensis - 26/10/2009
Consensus de programmate nucleari Persarum?
Secundum praesidem IAEA, regimen Iraniae consensit ad proposita terrarum occidentalium et Russiae, ut ditatum uranium e hac terra evehatur. - Stanislaus Varsoviensis - 21/10/2009
De caede Peshavare perpetrata
Caedes in Pacistania septemtrionali sine intermissione perficiuntur. - Herimannus Novocomensis - 17/10/2009
Teherani tres capite damnati sunt
Ante iudices islamicos deferuntur qui mense Iunio reclamaverant. - Herimannus Novocomensis - 11/10/2009
Silvius Berlusconi in ius vocabitur
Tribunal supremum Italicum constituit legem qua summi magistratus in ius per totum mandatum deferri non possint, legi supremae incongruam esse. - Herimannus Novocomensis - 08/10/2009
Hibernia pactioni assentitur
Secundo electores ad comitia vocati sunt: exitus Europae fautores iuvat. - Herimannus Novocomensis - 04/10/2009
Tsunami insulas Pacificas percussit
Unda altitudine usque 4,5 metrorum percussit litora insularum Samoa et Tonga. Saltem 100 homines mortui sunt. - Stanislaus Varsoviensis - 30/09/2009
Atrum et flavum regimen
Angela Merkel iterum cancellaria facta est, mutatis sociis. - Herimannus Novocomensis - 28/09/2009
Novum regimen mundi?
Pittsburghiae conveniunt ductores viginti maximi oeconomice momenti terrarum mundi, id est gregis vicenariae (G20). - Stanislaus Varsoviensis - 23/09/2009
Calamitas fossoria in Silesia
Polonia luget mortem 13 fossorum carbonis, quos diruptio methani necavit. - Herimannus Novocomensis - 20/09/2009
Scutum antimissile non fiet
Praesidens Barack Obama deposuit consilia scutum antimissile in Polonia et Bohemia struere. - Stanislaus Varsoviensis - 17/09/2009
Karzai fere iterum praesidens
Non dum constat exitus suffragiorum praesidentialium mense Augusto habitorum. - Herimannus Novocomensis - 12/09/2009
Diurnarius Britannus in Afganistania liberatus
Incursu tamen militum NATO infeliciter vitam amisit translator diurnarii actorum "New York Times". - Stanislaus Varsoviensis - 09/09/2009
Contentio de subsidiis
Inter ministros rerum fiscalium terrarum G20, qui Londinii conveniunt, agebatur de subsidiis stimulativis a fisco statali argentariis privatis praebitis. - Stanislaus Tekieli - 05/09/2009
Iava terrae motu afflicta
Terrae motus delevit usque 18.000 aedes in Indonesia. Numerus victimarum timetur fore ingens. - ANL - 03/09/2009
Victoria oppositae partis in Iaponia
Finita sunt 50 annorum regna Democratarum Liberalium - ANL - 30/08/2009
Dalailama Formosam visurus
Dalailama iturus est in insulam Taiwaniam, qua re indignari potest regimen Sinarum. - ANL - 27/08/2009
Attica flagrat
A ventis celerrime mota incendia imminent suburbiis Athenarum. - ANL - 23/08/2009
De comitiis Afganis
Neglectis minis Talibanorum multi incolae Afganistaniae Jovis die se suffragiis interfuturi contulerunt. - Herimannus Novocomensis - 21/08/2009
"Mare Arctoum" conspecta prope oram Africae
Num res piratica viget in maribus Europae? - ANL - 14/08/2009
De typhone litora Sinensia percussuro
Exspectant provinciae meridionales procellam furentem. - Herimannus Novocomensis - 09/08/2009
Domina Clinton Erythraeae minatur...
... vultque eam sinere rebellatores Somalienses adiuvare. - ANL - 06/08/2009
De luctu Philippinarum

Sollemni funere celebratur dilecta praesidens Cor Aquino.

- Herimannus Novocomensis - 01/08/2009
Nigeria in flammis
Islamistae petunt loca magistratuum biocolytarumque in quattuor provinciis Nigeriae. - ANL - 28/07/2009
Bellum Afghaniense gravescit
Talebani adorti sunt simul duas urbes in orientali parte Afghanistaniae. - ANL - 22/07/2009
Islandia statum membri UE petit
Crisi globali valde afflicti cives insulae putant sibi tutius fore nummo communi Europaeorum uti. - ANL - 18/07/2009
Novae electiones in Iaponia habendae
Minister primarius contra spem sperare videtur se gratiam populi revicturum. - ANL - 13/07/2009
De armis letalibus deminuendis
Primum praesidens Baracus Obama in Russiam se contulit: spes pacis paulatim increscit. - Herimannus Novocomensis - 06/07/2009
Impetus decisivus contra Talebanos
- Quo veniemus, ibi iam manebimus - pollicetur dux copiarum USA, quae aggrediuntur agmina islamistarum. - ANL - 02/07/2009
Commutatio rerum in Honduria
Praesidens Manuel Zelaya a militibus apprehensus atque in exsilium deportatus est. - ANL - 28/06/2009
De USAe et Persiae inimicitia renovata
Cum reclamationes in Perside non desinant, acribus verbis disputant USAe et Persarum rectores. - Herimannus Novocomensis - 25/06/2009
De tumultu in Perside
Persarum multitudines non putant praesidentem secundo consensuum partem maiorem accepisse. - Herimannus Novocomensis - 21/06/2009
Dies maeroris Teheraniae
Dux oppositae partis Persarum, Mousavi, appelavit ut commemorationes nuper necatorum in viis urbis capitalis pacifice haberentur. - ANL - 18/06/2009
Oeconomiam mundi casuram hoc anno 3%
Incrementum incipiet demum anno 2010 - sperat praeses Argentariae Mundanae. - ANL - 12/06/2009
Progressus Batavicae Factionis Libertatis
Factio contra immigrantes musulmanos reclamans quinque sellas in parlamento Europaeo habitura esse nuntiatur. - ANL - 06/06/2009
De Opele servanda
Rectores Theodisci ex quattuor competitoribus Canadienses fabricatores Russorum pecunia praeditos deligunt, ut plerisque praeclarae officinae operariis salarium servetur. - Herimannus Novocomensis - 30/05/2009
Bello minantur communistae Coreani
Vi responsurum se pronuntiavit regimen Coreae Septentrionalis, si naves eius a vicinis sui australibus ascendantur. - ANL - 27/05/2009
De bello contra Talibanos perficiendo
Exercitus Pacistanorum armatos qui regiones septemtrionales occupaverunt profligare conatur. - Herimannus Novocomensis - 24/05/2009
Oeconomia Iaponica cadit celeriter
15,2 centesimis decidit productus domesticus Iaponiae primo huius anni trimestri, datis ante annum comparatus. - ANL - 20/05/2009
De Conventus partis victoria
Factio quae per sexaginta fere annos Indiam rexit fidem populi iterum sibi comparavit. - Herimannus Novocomensis - 17/05/2009
Vetustissima sculptura mundi?
Repertam esse Venerem Suevianam, quae archaeologis videtur esse vetustissimam imaginem manu hominis sculptam. - ANL - 14/05/2009
De via serica saeculi XXI
Novas vias petrolei et gasi comparandorum requirit Unio Europaea. - Herimannus Novocomensis - 10/05/2009
Frater novus noster
Hominem sapientem consanguineum sui adhuc ignotum habuisse monstrant palaeoanthropologi cadavera Floresiensia investigantes. - ANL - 07/05/2009
Insulae Fiji ostracisatae
Dictator civitatis insularis, commandarius Bainimarama, non vult comitia habitum iri ante 2014 annum. - ANL - 02/05/2009
De febri suilla
Post vaccas et altilia, sues homines morbo pernicioso inficiunt. Ex Mexico oritur nova febris, quapropter iam nonnulli mortem obierunt. - Herimannus Novocomensis - 28/04/2009
Cum Tigridibus pugnam usque finem...
...pergere vult regimen Taprobanes, licet ONU appellet ut indutias novas pronuntientur sortis civium causa. - ANL - 24/04/2009
De Trinitatis et Tobagi conventu
Praesidens USAe a collegis Latinae Americae benigne accipitur. - Herimannus Novocomensis - 19/04/2009
Maxima democratia mundi suffragatur
700 miliones Indorum eligunt novum parlamentum; tres factiones principales sperant se Indiam regnaturas. - ANL - 17/04/2009
Summitas Thailandiensis ASEAN revocata
Fautoribus oppositae Thaiorum partis contigit colaphum dignitati regiminis ducere. - ANL - 11/04/2009
Tumultus Moldavienses
Contra victoriam electoralem communistarum reclamant iuvenes in viis urbis capitalis, Chisineviae. Regimen accusat vicinam Dacoromaniam, quod tumultus machinata sit. - ANL - 09/04/2009
Cladis ballistae magnae

Secundo iam missile Boreocoreanum Taepodong-2 male operatur.
- ANL - 05/04/2009
Summitas G20 Londinensis
Analytici dubitant conventum ducum viginti terrarum oeconomiae globali vero esse proditurum. - ANL - 01/04/2009
Japoniam missilibus Coreanis responsuram esse

Pericula armorum nuclearium redeunt in oriente remoto.
- Herimannus Novocomensis - 28/03/2009
De incendiis Keniae silvas vastantibus
Nemora mira et silvestria animalia in Africa orientali igni furente pereunt. - Herimannus Novocomensis - 24/03/2009
Pretio programmatis nuclearis deponendi...
Obama pacem proponit Persis - ANL - 20/03/2009
Tricies centena milia
Increscit Gallorum aegritudo propter discrimen oeconomicum. - Herimannus Novocomensis - 20/03/2009
De Bernardi Madoff fraude
Ingentibus fraudibus affecti sunt complures, qui pecuniam suam foris mercatoriis commiserant. - Herimannus Novocomensis - 14/03/2009
Omnes partes caedem Hibernicam condemnare
Violentiae simulacrum Regnum Coniunctum iterum quatit. - Herimannus Novocomensis - 08/03/2009
Praesidens Sudaniae in ius vocatur...
...propter accusationem criminum belli. Qua re tamen non omnes gaudent in terris Arabicis Sinisque. - ANL - 05/03/2009
De USAe ministra salutis
Baracus Obama Kansiae gubernatricem delegit, ad renovandam salutis politicam. - Herimannus Novocomensis - 01/03/2009
Delator Estonicus
Venditio Russis secretorum non disparuit, vallo Berolinensi diruto... - Herimannus Novocomensis - 26/02/2009
Fuga miliardarii
Indices FBI invenerunt accusatum defraudationis 8 mld USD pecuniae collocatorum. - Stanislaus Tekieli - 20/02/2009
Grex G7 timet protectionismum statalem
Romae convenerunt ministri rerum fiscalium ac gubernatores argentariarum centralium septem terrarum in re oeconomica mundana magni momenti. - Stanislaus Tekieli - 15/02/2009
Collisio cosmica
Primum in historia volatuum spatialium duo satellites in se illiserunt. - ANL - 12/02/2009
Madagascaria: biocolytae sclopetant in manifestatores
Amotus burgimagister urbis capitalis repugnare conatur praesidenti terrae. - Stanislaus Tekieli - 08/02/2009
Haga locuta, causa finita
Tribunal Hagense solvit contentionem inter Dacoromaniam et Ucrainam de possessione insulae in Ponto Euxino ad ostium Danubii. - Stanislaus Tekieli - 04/02/2009
De magno Gallorum operistitio
In tota Gallia reclamaverunt laboratores difficultatum oeconomicarum solliciti. - Herimannus Novocomensis - 29/01/2009
Baracus Obama praesidens
Multitudo immanis primi nigricoloris USAe praesidentis muneri suscepto adfuit. - Herimannus Novocomensis - 21/01/2009
Bush denique clemens
Ultimum diem muneris sui Georgius egit, qui per octennium Civitates Americae Unitas rexit. - Herimannus Novocomensis - 19/01/2009
Fenus Europaeum rursus deminutum esse
Magis magisque decrescit pecuniae pretium, sed in euronis regione laboratur. - Herimannus Novocomensis - 16/01/2009
"Proposita nostra fere assecuti sumus"
Regimen IsraŽlis Hierosolymis Solis die convenit deliberaturus, quid agendum esset.... - Herimannus Novocomensis - 12/01/2009
Gazae res in peius ruere
Societates beneficae Gazae zonam deserunt, difficultatibus in munere suo increscentibus. - Herimannus Novocomensis - 08/01/2009
De novendiali bello
Hic nonus dies est, ab initio IsraŽlianae in Gazae regionem aggressionis, quam duces "liquescens plumbum" appellaverunt.... - Herimannus Novocomensis - 04/01/2009

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae