Annus
2 0 0 9


Atrum et flavum regimen

Atrum et flavum regimen

Suffragia in Germania habita finem imposuerunt “magnae societati” quae nationem illam per quadriennium gubernaverat: nam Socialistae Democratici cladem gravissimam acceperunt et minimum consensum post bellum consecuti sunt. Fere quartus quisque elector roseam factionem maluit neque ulla spes manet ductori Francisco Waltherio Steinmeier sellam ministri occupandi.

Verus victor iure se appellare potest ductor Partis Liberalis, colore flavo notatae, Guido Westerwelle cui septimus fere quisque elector assensus est. Tertius quisque Angelam Merkel cancellariam et Christianos Democratas usque ad hunc diem cum Socialistis gubernantes adprobavit sicut anno MMIV, ergo tigrinum erit regimen futurum. Cum virides eundem consensum servaverint, prospere evenerunt fautores Sinistrae partis, damno Socialistarum. Illud tamen partim exitum infirmat, quartum quemque electorem domi mansisse.

Angela Merkel comitiorum exitu aperte laetata est, quod novos socios sibi similiores putet in arduo discrimine oeconomico subeundo.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae